NOV.
XIIII [Haenel
XIII ; brev. I] DE FRUCTIBUS INTER MARITUM ET UXOREM EXPENSIS FILIIS VEL HEREDIBUS MINIME IMPUTANDIS. (444 Sept. 11) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Dd.
nn. impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio.
Auctoritatis suae memorem amplissimum senatum gratanter agnovimus, cuius
consilium inprobis rebus semper occurrit. Hinc est, quod nuper inlustribus
ac sublimibus viris, quos evocari ad sacratissimum comitatum utilitas
publicae necessitatis exegit, nobis suggerenda mandavit, ne abhorrenda
usurpatio ab omni honesta conversatione vires diutius obtineret. 1. Conperimus
enim, quasdam post maritorum obitum filios suos proposita indecora actione
nudasse, cum ab his patrimonii sui fructus quaererent, quos utique stante
matrimonio in illa aequalitate vivendi in commune consumptos convenit
aestimari, quorumque ratiocinium perplexum atque confusum ad veritatis
fidem discuti posse non credimus. Cumque illud frequentius noverimus
accidere, ut maiores expensas flagitet matronalis ornatus, et cum numquam
viri post uxorum obitum huius modi aliquid credant communibus filiis
obponendum, durum est, muliebri tantum licentiae ista permitti. 2. Ideoque
Albine, parens karissime atque amantissime, inlustris ac praecelsa magnitudo
tua hac edictali sciat nos lege sanxisse, ne de coniugii copula eorum
alter superstes defuncti heredes super hac repetitione redituum aestimet
lite pulsandos. Hac enim condicione et uxores teneri volumus et maritos.
Sive enim intercesserit dos seu oblata non fuerit, omne iurgium huiusce
repetitionis et ratiocinii conticescat. 3. Hanc
autem legem utilitati et concordiae humani generis profuturam edictis
per provincias propositis amplitudo tua in omnium notitiam faciet pervenire.
Dat. III. id. sept. Ravennae, d. n. Theodosio a. XVIII. et Albino vc.
conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Si
vir uxore superstite moriatur, fructus, quos stante coniugio constat
expensos, nullam postea a communibus filiis seu ab heredibus mater repetendi
habeat facultatem. Quod et si uxor vivo marito decesserit, maritum praecipit
eadem lege constringi, ut et ipse a filiis vel heredibus uxoris de ipsis
fructibus, qui in commune expensi sunt, penitus nihil requirat. |
|