NOV. XIII [Haenel XVIII]
  
DE TRIBUTIS FISCALIBUS ET DE SACRO AUDITORIO ET DE DIVERSIS NEGOTIIS.
  
(445 Iun. 21)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio. Numidarum et Maurorum Sitifensium nuper acta legatio, quam Palladius vir spectabilis, comes et . . . tribunus vir clarissimus et Maximinus vir laudabilis sacerdotalis probabiliter executi sunt, huius legis praeceptum de nostra perennitate promeruit. Proinde quia aequum est aegris provincialibus et publica clade vexatis humanitatis nostrae beneficiis subvenire, hunc tributi modum ab his magnitudo tua sperandum esse cognoscat, ut retractis septem partibus octavam tam privatae quam enfyteuticae glebae possessor agnoscat, pro qua octava omnibus titulis ad unum redactis, quos possessor vel quivis quolibet nomine praestare consueverant, quattuor milia ducentos tantum solidos et mille ducentas militares annonas et ducentum capitum Numida provincialis exsolvat, ita ut praedia domus divinae, quae a perpetuariis detinentur, simili modo octavam partem inferant etiam argentariae functionis. 1. De teloneo vero statuimus, ut ex quinque centesimis duae Rusicadiensi et Chullitanae civitatibus, tres sacris largitionibus inferantur; de salinis alumine caractere herba rubia lini maceratura et clavi vetri tantum tituli a sacris largitionibus pro numero hominum et possibilitate poscantur, ab hoc actu vel cura curialibus penitus remotis. 2. Quinta etiam, quae in privilegiis domus pietatis nostrae vel necessitudinum nostrarum recedit, superfundatur cunctis possessoribus, ut promissa summa, quae ad arcam defuridenda est, inpleatur. Quae omnis exactio per provinciale procuretur officium, a curialibus submota molestia. 3. Has autem militares annonas cum provinciales pro longinqui difficultate itineris in adaeratione persolverint, unius annonae adaeratio quattuor per annum solidis aestimetur. 4. Ne vero necessitatis occasione in expeditione militi constituto carioris cuiquam vendere liceat, pretia necessariarum rerum sub hoc modo, quo annonam adaeravimus, iubemus inferri: id est tritici ad singulos solidos Italicos modios quadraginta et carnis pondo ducenta septuaginta, vini sextarios Italicos ducentos. 5. Mauri vero Sitifenses servatis omnibus privilegiis dudum sibi a retro principibus indultis pro omnibus titulis totius annonae nomine quinque milia solidorum et quinquaginta capitum in annonis ducis consueto tempore annua functione dependant, pro octava portione soluturi quod tributum erit exceptis praediis divinae domus, quae tamen exemplo Numidiae provinciae conlatura sunt pensiones. 6. Desideriis vero, quae probabiliter insinuata sunt auribus nostris, singillatim responsa praestamus: ne cuiquam passim titulos in praediis propriis vel alienis vel pietatis nostrae, nomine vel sacrarum necessitudinum nostrarum vel cuiuslibet alterius fas sit adfigere, ita ut et post recuperationem provinciarum, si qui inpositi sunt, ilico a possessore praedii deponantur eosque haec poena maneat, ut, si quis suo fundo adposuerit titulos, quinque libras auri fisco nostro cogatur inferre, si alieno, amissa negotii repetitione quaecumque ei conpetit, decem libras auri qui fuerit titulos adposuisse convictus exsolvat. 7. Interest etiam publicae commoditatis, ne vexatae provinciae ambitione extraordinaria subruantur. Ad has itaque provincias praeter ducem vel consularem et praesidem, qui vetustatis privilegio ordinariorum iudicum nomen obtinent, nec curiosos litorum nec quemquam sub alicuius actionis occasione illuc dirigi sublimitas tua adspirare patiatur. 8. Ne quis vero de hac ipsa raritate colonorum clericatus vel militiae privilegio se existimet excusandum, superioris legis, quae hoc inhibet, formam praecipiet custodiri. 9. Praeterea Constantiniensis civitatis plebi vel curialibus concessa dudum privilegia debere servari, ita ut aquam civitati deputatam ad privatos usus non liceat usurpare; loca quoque publica, si sine legitimo praecepto ab aliquo tenentur, pristino iuri oportere restitui. Advocatis vero intra Africam manentibus non debere inputari ad annorum numerum tempora incursibus interrupta barbaricis; quae tamen cum expleverint, clarissimatus honore potiantur. 10. Illud etiam permoti iustis adlegationibus libenter adnuimus, ut, quia publico infortunio ad paucos redactus est ordinum numerus, in municipalium confectione gestorum sit firmitas, si apud tres curiales publico fuerint exceptore perscripta. 11. Cautiones, quae expensarum nomine viro spectabili Octaviano emissae sunt, cognitis per proceres nostros causis earum iusta ratione vacuamus. 12. Quicumque etiam intra provincias Africanas ad ius nostrum pertinentes a cuiuslibet iudicis sententia provocaverint, quoniam decreti antiquitus cognitoris cessat officium, inlustris urbanae praefecturae examine ex appellatione se noverint iurgaturos; sed quis transmarinae regionis sunt, indutias tempori annum debere praestari. 13. Illud etiam iustitiam petitionis secuti salubriter ordinamus, ut, quoniam militaris opera tunc maxime necessaria est, si in limine constituta barbarorum discursibus opportune semper occurrat, evagandi ex his locis licentia denegetur; ne tamen ii, quibus in mediterraneo familia est atque possessio, a domiciliis propriis penitus excludantur, per annum huiusmodi militibus unius mensis indutias debere concedi. 14. Erit etiam sollicitudinis ducis provinciae, ne cuiquam ad occasionem vexandarum reliquiarum armatos habere liceat, nisi forte his, qui sub periculo proprio laudabili animositate contra hostem manus suas viresque promiserint pro utilitate communi: quorum animositatem ita erigendam esse censemus, ut quidquid de praeda hostium conquisierint sibi habeant exceptis hominibus, quos se provinciales docuerint perdidisse. 15. Iudicibus vero administratione perfunctis ante exactos tres menses discedendi de provincia licentia denegetur, ut aut coram positus bene actae rei fruatur laudibus aut certe, si direptionis alicuius docebitur conscius, se repentini discessus celeritate non subtrahat, Albine parens karissime atque amantissime. 16. Inlustris et praecelsa magnificentia tua ad utriusque provinciae legationem beneficia praesentis legis propositis vulgabit edictis, ut relevati concessa cognoscant, iudices statuta custodiant, prohibiti interdicta non ambiant. Emissa XI. kal. iul. Romae, Valentiniano a. VI. et Nomo vc. conss.