NOV.
XII DE PECUNIA AFRIS CREDITA ET FIDEIUSSORIBUS EORUM. (443 Oct. 19) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio. Si adflictis
Afrorum fortunis, qui omnes facultates suas per acerbissima supplicia
amittere sunt coacti, decet miserationem publicam quocumque potest humanitatis
genere vel singulis vel in commune consulere, quanto dignius est infortunia
eorum contra molestias inprobas creditorum clementiae nostrae remediis
sublevari? Quos enim constat pericula famis aliter non posse depellere,
nisi ope aliena auxilioque recreentur, quam magnae acerbitatis putandum
est hos ipsos inopes omnium rerum et precario victu egentes conpelli
ad . . . . . iniuriam restituere ea, quae inproviso
cladis impetu vis maior abstraxit sibique inter omnium spolia vindicavit?
Et certe solet etiam salva re prodesse debitoribus, si quid iis calamitatis
acciderit. Hic vero, ubi omnium fortunarum diluvium, ubi etiam quod
per ignorantiam dominorum latere potuit intolerabilis inquisitionum
cruciatus extorsit, quisquam dubitare poterit, quin inmanitatem superet
hostilem, si quis, quod integris et florentibus dederat, nunc ab spoliatis
egentibus et extorribus patria recuperare conetur nec eos vereatur exigere,
quos erubescendum est non iuvare, Albine parens karissime atque amantissime?
1. Ob hoc inlustris et praecelsa magnitudo
tua pragmatici nostri secuta praeceptum sciat miseriarum circa Afros
intuitu clementiam nostram statuisse, ut nulli nomine chirograforum
creditae pecuniae sive fideiussorum usque ad recuperationem rerum suarum
quolibet pulsante teneantur. Pro quibus neque fideiussores neque mandatores
eorum quolibet genere obligatos inquietari volumus, qui plerumque a
creditoribus nomine debitorum conveniri pro arbitrii sui interpretatione
consuerunt. Quae forma circa eos debitores servabitur, quos cum patria
omnia sua amisisse constiterit, hoc est exceptis qui alibi locupletes
atque idonei non debent uti excusatione miserorum. 2. De
his quoque, quae intra provinciam gesta sunt, in qua liberum modo non
est sub quolibet causarum vel litium titulo solitum ius a quoquam conventionis
exigere, amissis aut relictis ibidem necessariis instructionibus nemo
pulsabitur, nisi forte alia evidenter adprobatione doceatur. Quod observari
volumus, sicut dictum est, usque ad illud tempus, quo qualibet ratione
atque eventu patriae vel propriorum recuperatio optata contigerit. 3. Illud
etiam pari iustitiae ratione servandum est, ne creditae pecuniae cuiuslibet
temporis a personis, quarum supra infortunia expressa sunt, usurae penitus
postulentur, cum abundare debeat creditoribus, si post rerum integrationem
ad sortem potuerint pervenire. 4. Quae
ut inviolata serventur, multa decem librarum auri dispendio ferietur
quisquis contra statuta numinis nostri, quae circa Afros moti aerumnis
protulimus, venire temptaverit. Quam rem et his ipsis rationabilem videri
posse credimus, qui aequitatis tramitem stimulis cupiditatis animum
depravantibus vel nolunt tenere vel nesciunt. Dat. XIIII. kal. nov.
Ravennae, Maximo II. et Paterio vv. cc. conss. |
|