NOV.
XI DE HONORATIS ET QUIS IN GRADU PRAEFERATUR. (443 Mart. 13) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Storacio praefecto urbi. Studiose niti
atque agere clementiam nostram decet, ut quidquid ad cumulandum consularium
titulorum nomen proficit sanciamus, quos pro sui magnitudine ac reverentia
vetustatis etiam nobis libenter adsciscimus. 1. Et
quoniam certum est lege divi parentis nostri Gratiani cautum, quae amplissimis
dignitatibus definitum venerabilis constitutio ordinem dedit, ut patriciatus
honor et infulae consulares, si copulata sibi unius personae meritis
iungantur, eum, cui utrumque contigerit, potiorem faciat illo, qui ex
his alterius honoris tantum fulgorem consecutus videtur, plenum rationis
et aequitatis putavimus, ut quisque bis consulatus adipisci meruisset
insignia praeferatur his, qui semel functi sunt hoc honore. Quod si
alterius adiectio dignitatis hanc solam superat, quanto magis duplicatae
tanti suggestus infulae et curulium ornamenta geminarum obtentis semel
anteferenda sunt fascibus, Storaci parens karissime atque amantissime?
2. Inlustris igitur et praecelsa magnitudo
tua hac nos generali lege sanxisse cognoscat, quam propositis edictis
vulgare debebit, ut quisque consulare fastigium secundo conscendere
meruerit illis etiam praeferatur, qui uno anno fastis nomen dederunt,
quamvis anteriore tempore consulatum cum patriciatu pariter sunt adepti.
Ea enim dignitas, quae nomini quoque Augusto quoddam decus videtur adquirere,
secundo delata privatis personis absque superioris praescriptione temporis
iure universis honoribus antecellet. Dat. III. id. mart. Romae. Proposita
in foro Traiani, Maximo II. et Paterio vv. cc. conss. |
|