NOV.
X NEQUE DOMUM DIVINAM NEQUE ECCLESIAM AUT ALIQUAM PERSONAM A QUOLIBET MUNERE PUBLICO EXCUSANDAM. (441 Feb. 20) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad Maximo II.praefecto praetorio. Cum
publice privatimque in omnibus rebus ac negotiis iustitiam conservari
oportet tum praecipue in his tenenda est, quae vectigalium nervos sustinent,
quoniam adtenuatis devotorum viribus utili aequitate succurrunt. Quod
plurimi respuunt, qui domesticis tantum conpendiis obsequentes bonum
commune destituunt, quo vera ac solida utilitas continetur melius plane
ad singulos perveniens, cum profecerit universis, maxime exigente hac
tributorum necessitate, sine quibus nihil in pace aut bello curari potest.
Neque ultra valebit perpetuitas eorum manere paucis atque defessis inposita
sarcina, quam potior detrectat, locupletior recusat et validiore reiciente
solus agnoscit infirmior. 1. Hanc itaque
iniquitatem corrigentes primo capite huius sanctionis decernimus, ut
omnes, quicumque ex iure domus regiae vel a pietate mea vel a qualibet
persona sacrarum necessitudinum mearum praedia adepti sunt sive usufructuaria
largitate seu donatione directa sive commutationis vel emptionis ratione
quaesita, parem cum ceteris possessoribus condicionem subeant functionum:
in hac sorte numerandis his quoque, qui retento sibi usufructu proprietatem
iuris sui venerabilium pignorum meorum vel pietatis meae domui contulerunt.
Quos omnes ea condicione tributa volumus agnoscere, ut nihil sibi ex
aurariis titulis vel superindicticiis vindicent, quos ad similitudinem
domus nostrae qualibet sacri praecepti inpetraverant sanctione. 2. Secundo
gradu huius legis cavemus, ut quicumque census inlustrium dignitatum
sive ecclesiasticus vel in urbe sacratissima vel in quibuslibet provinciis
ad exemplum domus nostrae quocumque praecepto diversam sibi ab aliis
ipsius census quem solvere videbatur condicionem fecerat, onus consuetum
absque ulla privilegii exceptione sustineat nec in arcalibus tantum
titulis, sed et his, quos sacri vel privati aerarii partibus deputavit
vetustas, ut ita demum difficultati expensarum vexationique inopum divinam
moderationem secuti gemina salutaris constituti remedia porrigamus.
3. Nunc iam non dissimile superioribus,
immo cuius utilitas paene latius patet, hac edictali lege conplectimur
sine ulla honorum personarum privilegiorum distinctione generaliter
sancientes, ut itinerum reparatio aliaque munia huiusmodi . . . . .
omnium certante studio, quo cum facilius tum firmius inpleantur. Haec
enim superioris aetatis principes et divorum parentum nostrorum liberalitas
inlustribus titulis redundantis opulentia saeculi minore aliorum possessorum
pernicie conferebant: quod quamvis et tunc iniustum, tamen inter initia
lenius videbatur; sub difficultate autem praesentis temporis non modo
rei ipsius natura iniquum, sed et inpossibile paucis ac tenuioribus
constat, qui multiplicato suae alienaeque functionis onere depressi
procumbent penitus, nisi aliquando idoneorum societate respirent. An
forte contumeliosum putandum est inventum contra rationem nomen munerum
sordidorum, quo instauratio militarium viarum, quo armorum fabricatio,
quo murorum refectio, quo apparatus annonae, quo reliqua opera, per
quae ad splendorem defensionis publicae pervenitur, prava appellatione
censentur? sine quibus nullus maximarum rerum procedit eventus? quorum
adminiculo salutem pariter et decus tuemur imperii? ac, ne singula prosequamur,
sine quibus nihil necessarii operis effici potest? Repetita clementiae
nostrae praeceptione sancimus, ut antiquatis omnibus privilegiis, quae
vel dignitatibus delata fuerant vel diversae militiae collegia meruerunt
aut nomine venerandae religionis obtentum est, omnis ubique census,
qui non personarum est, sed agrorum, ad universa munia a nona dumtaxat
indictione, ut supra definivimus, absque ulla discretione cogatur. In
qua parte quo quisque honoratior aut opulentior est, eo alacriorem publicis
necessitatibus animum debet, quarum sibi procurationem magis intellegit
profuturam, Maxime parens karissime atque amantissime. 4. Inlustris
igitur et praecelsa magnitudo tua hanc legem consuetae sibi provisionis
vigore in omnium provinciarum populorumque notitiam perferet et celeriter
universos diu expectati remedii salubritate iubebit potiri, ut sero
saltem difficultati rerum devotio locupletum pariter ac pauperum iustis
aequata partibus libentius obsecundet. Dat. X. kal. mart. Ravennae.
Accepta prid. id. mart. ubi supra post consulatum Valentiniani a. V.
et Anatolii vc. |
|