NOV. I DE INDULGENTIIS RELIQUORUM. |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ Nov. I, 1 (438 Iul. 8). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Fausto praefecto praetorio. Quaecumque
de provincialium levamine conferri praesentium rerum condicio patitur,
prona benignitate clementiae nostrae relaxat humanitas. Quid est enim
vel iustitiae tam proximum vel nobis magis familiare, quam piam manum
porrigere defessis et eorum quos regimus angustiis in tempore subvenire?
Praesertim cum defectui publico praeceptisque serenitatis nostrae subiectorum
certatim semper famulentur obsequia, cuius devotionis meritum, recentium
pariter votorum sacra festivitas, velut sub cuiusdam muneris debitis,
exigit, ut ad occasionem praestandi alacrius incitemur, Fauste parens
karissime atque amantissime. 1. Unde
inlustris et praecelsa magnitudo tua secundum saluberrimam suggestionem
suam, quae proposito nostro placere gestiens cogitationes suas ad provinciarum
remedia semper extendit, universis possessoribus hac pragmatici nostri
auctoritate sciat esse consultum, ita ut, quidquid in reliquis superiorum
temporum residere calculi publici ratio deprehenderit, in quartam usque
indictionem per omnes provincias atque insulas Italiae, per Africam
vero tertiae indictionis debita titulis fiscalibus eximantur. Quae cum
nihil publico nomini proficiant, exhaustum tamen possessorem redimentemque
semper indutias continuis dispendiis inquietant. Quod nunc omne et in
perpetuum penitus remittentes nihil ex hac functione constituimus tabularia
publica retinere omnisque recidivae calumniae aditus praestruentes praecipimus
nihil exactoribus de praedictarum dumtaxat indictionum reliquis umquam,
nihil licere iudicibus. Dat. VIII. id. iul. Ravennae, Theodosio a. XVI
et Fausto vc. conss. |
Nov. I, 2 (440/441 ?). |
Idem
aa. ad Maximum II.praefectum praetorio. Remissio tributorum pro vastitatis
qualitate concessa redivivae devotionis fomitem subministrat: neque
ingruentibus morbis revocari sanitas potest, nisi industriam suam medicina
praestiterit, Maxime parens karissime atque amantissime. 1. Unde
inlustris et praecelsa magnitudo tua pragmatici nostri tenore conperto
sciat secundum suggestionem suam, quam tam possessoribus utilem quam
fisci commodis adprobamus, Siculum possessorem cum circumiectis insulis
barbaricae vastitatis intuitu de eo censu, qui praesentibus chartis
tenetur, septimam partem tributis fiscalibus oportere dissolvere.
Syracusanus vero Catinensis Aetnensis Lilybitanus Thermitanus Soluntinus
. . . . . . . . . . . |
Nov. I, 3 [= brev. VII] (450 Mart. 5). |
Idem
aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt.
Si vos liberique vestri valetis, bene est: nos exercitusque nostri valemus.
Licet aliae occupationes extiterint, ultra differri non potuit: apud
verecundam enim conscientiam mendacii genus est, promissa tardare. Sciamus
licet, devotionem possessorum fiscalia nulla vel parva deberi, tamen
quod in huius discussionis officio et nullius et modici una eademque
condicio est, evidenter exponimus, cur designatae necessitati placeat
subveniri. Putabitur enim coniventia, nisi nostro studio corrigatur.
1. Quantum ad propositum nostrum adtinet,
provincialibus undique volumus esse consultum, et diversis fessos incommodis
sufficientibus beneficiis adiuvare. Verum obstitit invida plerumque
subreptio, quoniam iam non potest tantum, quantumlibet intenta, cogitatio
providere, ut inprobis etiam latentes nocendi aditus obstruantur. 2. Discussores
ad provincias non electi, sicut conperimus, sed ambientes ire dicuntur,
quod nobis et proceribus nostris aliarum sollicitudinum mole constrictis
efficere inveniuntur otiosi. Hoc modo facultates possessorum miserabiliter
conciderunt: et hinc maius incommodum, unde remedia certa debuere provenire.
Ubi trepidam provinciam talis discussor adierit stipatus calumniarum
ministris, superbit elatus inter obsequia sumptuosa, expetit adminicula
provincialis officii, scholares etiam saepe coniungit, multiplicato
et hominum numero et officiorum, ut, quantum avaritiae libuerit, terror
extorqueat. Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super
diversis numerosisque titulis terribiles iussiones: praetendit minutarum
subputationum caligines inexplicabili obscuritate confusas, quae inter
homines versutiarum nescios hoc amplius agunt, quo minus intelligi possunt.
Securitates expetunt annorum serie et vetustate consumptas, quas servare
nescit simplicitas et fiducia nihil debentis. Re vera enim aut, quoquomodo
pereunt, quasi iusta contingit occasio depraedandi, aut, si extant,
redimendum est, ut ferantur accepto. Ita fit, ut apud inprobum rei arbitrum
merito noceat, chartula cum perit, nihil proficiat, non perisse. Innumerae
deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas et universa tormenta,
quae interea, laetus et crudelitatis pertinax et egregius quaesitor
exspectat. Collega furtorum palatinus hortatur, instat adparitio turbulenta,
urget inmitis executio militaris. Indignum facinus, haec de civibus,
velut inter hostes pecuniae placitis, non adlegationum iustitia, non
miseratione finiri. Tanta vexatio cum nihil umquam fisci utilitatibus
prosit, tamen non desinit iterari quasi aliquid efficaciter gestum:
vixdum uno e provincia decedente cum novis auctoritatibus alter excurrit.
Si utilis publico esse non potuit, qui ante perrexit, superfluum est
ire alterum aeque provincialibus obfuturum. 3. Hunc
nos, patres conscripti, fomitem perniciosi ardoris extinguimus, nec
patimur ulterius ad exhaustorum interitum desaevire. Nobis perit deterior
possessor effectus, nobis proficit non gravatus. Venduntur indutiae
his, qui non possunt esse solvendo, cum dilationis redemptio publicam
magis adtenuet functionem. Amittit sine dubio fiscus, quod commodo suo
exactor augmentat. Superiorum igitur, patres conscripti, omnium temporum
reliqua tam arcalium, quam utriusque aerarii usque ad incipientem primam
indictionem iubemus ad indulgentiam pertinere: nemo prorsus quaelibet
usque ad designatum tempus transacta discutiat. Sola est numquam calumnianda
securitas, quam aeternitas nostra concedit. 4. Licet
hanc humanitatem cunctis ad quietem sciamus posse sufficere, tamen addimus,
quo provisio nostra magis possit grata praestari, nemini deinceps licebit
ad hoc negotium arbitrio unius iudicis adspirare. Utrum mitti debeat
inspector publicus, tractatus ante deliberet sublimis viri parentis
patriciique nostri, nec non magnifici viri praefecti praetorio, qui
communionis utilitate virtutum suarum magnitudinem nobiscum pervigiles
et cogitant et tuentur: cum aulicis potestatibus pro sua moderatione
disponant, si iusta necessitas cogit, qualis persona mittatur. Nihil
impudenter audebit, quem elegit talium virorum examinatus adsensus.
Necesse est ab eo integritatis reverentiam custodiri, qui novit tot
se custodes habere quot iudices. 5. Aliter
pergenti ad provinciam et fortunarum et famae iubemus esse discrimen;
revocetur publici timore periculi, quem occulta cupiditas festinare
conpellit. Similis condicio manebit officium eius potestatis, quae discussorem
mittere cupiens, non fideliter suggesserit adtestatione gestorum formam
mittendi, quam statuimus debere servari. 6. Sardiniam
ab hoc excipi placuit, quoniam apud nonnullos calliditate quadam maxima
pars pecuniae residet, quam exactam publicis oportuit erogationibus
adplicari: cum satisfecerit, ad ipsam quoque beneficia nostra pervenient.
7. Inlustris viri comitis rei privatae
insinuatio patefecit, dudum nostram clementiam praecepisse intra Africam,
sicut per alias provincias, adiectione quinquennii pretium distractorum
praediorum ab emptoribus debere suppleri; palatinos super hac re olim
directos necdum quid profecerint rettulisse. Quare nolumus hunc titulum
interpretationi huiusce iussionis adiungi, ne sub occasione orationis
accepta consumant. Dici enim reliqua non possunt, unde non residua pars,
sed et omnis, quae sperari potest, summa debetur. Et manu divina: optamus
vos felicissimos ac florentissimos nostrique amantissimos per multos
annos bene valere, sanctissimi ordinis patres conscripti. Et ad latus:
dat. III. non mart. Romae, d. n. Valentiniano a. VII. et Avieno v c.
conss. Recitata in senatu per virum inlustrem proconsulem Postumianum
prid. id. mart. |
Haec
lex interpretatione non indiget. |
|