NOV. XXXV [Haenel
XXXIIII ; brev. XII] DE EPISCOPALI IUDICIO ET DE DIVERSIS NEGOTIIS. (452 April. 15) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Imp.
Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. De episcopali iudicio diversorum
saepe causatio est. Ne ulterius querela procedat, necesse est praesenti
lege sanciri. Itaque quum inter clericos iurgium vertitur, et ipsis
litigatoribus convenit, habeat episcopus licentiam iudicandi, praeeunte
tamen vinculo compromissi. Quod et laicis, si consentiant, auctoritas
nostra permittit. Aliter eos iudices esse non patimur, nisi voluntas
iurgantium interposita, sicut dictum est, condicione* praecedat, quoniam
constat, episcopos et presbyteros forum legibus non habere, nec de aliis
causis, secundum arcadii et honorii divalia constituta, quae theodosianum
corpus ostendit, praeter religionem, posse cognoscere. Si ambo eiusdem
officii litigatores nolint, vel alteruter, agant publicis legibus et
iure communi: sin vero petitor laicus, seu in civili seu in criminali
causa, cuiuslibet loci clericum, adversarium suum, si id magis eligat,
per auctoritatem legitimam in publico iudicio respondere compellat.
1. Quam formam etiam circa episcoporum
personam observari oportere censemus: ut, si in huiusce ordinis homines
actionem pervasionis et atrocium iniuriarum dirigi necesse fuerit, per
procuratorem solenniter ordinatum apud iudicem publicum inter leges
et iura confligant, iudicati exitu ad mandatores sine dubio reversuro.
Quod his religionis et sacerdotii veneratione permittimus. Nam notum
est, procurationem in criminalibus negotiis non posse concedi. Sed ut
sit ulla discretio meritorum, episcopis et presbyteris tantum id oportet
impendi: in reliquis negotiis criminalibus, iuxta legum ordinem, per
se iudicium subire cogantur. Si ab exsecutore conventi parere detrectent,
servato iuris ordine sententia teneat contumaces. 2. In
clerico petitore consequens erit, ut secundum leges pulsati forum sequatur,
si, ut dictum est, adversarius suus ad episcopi vel presbyteri audientiam
non praestat assensum: poena defensoribus negotii, qui in eodem extraordinario
iudicio adfuerint atque egerint, huius modi constituta, ut causidicum
officii amissio, iurisconsultum existimationis et interdictae civitatis
damna percellant. 3. Nullus
originarius, inquilinus, servus vel colonus ad clericale munus accedat,
neque monachis et monasteriis aggregetur, ut vinculum debitae condicionis*
evadat: non corporatus urbis romae, vel cuiuslibet urbis alterius, non
curialis, non ex primario, non aurarius, civis, collegiatus sit vir
aut publicus servus. 4. Iubemus,
ut clerici nihil prorsus negotiationis exerceant. Si velint negotiari,
sciant, se iudicibus subditos clericorum privilegio non muniri.
5. Defensores ecclesiae de expressis
urbium ministeriis non liceat ordinari, acquiescentes huic officio rerum
suarum amissio comitetur, quas curiae vel corpori suo praecipimus applicari.
Si custodire haec et exsequi neglexerint iudices competentes, facultatibus
suis et status privilegiis exuantur, primoribus officii capitali discrimine
constituto, ipsis nihilominus a tali officio repellendis, ut ab urbis
suae competentibus obsequiis non recedant. Hi autem, qui intra decennium
transactum a die latae huius legis diaconi ordinati sunt, suffectos
pro se dare debebunt. Si non habent, unde sibi hac ratione prospiciant,
ipsi ad nexum proprium reducantur; ceteris inferioris gradus ad competentia
ministeria retrahendis, exceptis episcopis atque presbyteris, servatis
tamen, quae de patrimonio talium personarum legum praecedentium statuta
sanxerunt. 6. Originarii
sane vel servi, qui iugum natalium declinantes ad ecclesiasticum se
ordinem transtulerunt, exceptis episcopis, ut dictum est, et presbyteris,
ad dominorum iura redeant, si non in eodem officio annum tricesimum
compleverunt: ita ut huius condicionis* diaconus domino pro se vicarium
reddat, omni pariter peculio restituto. Circa quem nihilominus, si copia
vicarii dandi non suppetat, quae de ministeriis urbium superius sunt
statuta, serventur. 7. Universis
clericis, praeter ecclesiasticos actus, nihil omnino cum aliis causis
decet esse commune, nec cum locis iuris publici, quae, quasi destituta
plerumque et non necessaria, elicitis supplicationibus velut ad usum
quendam religionis evertunt: poena viginti librarum auri scriniorum
proximis interposita, si aditus huic supplicationi fuerit attributus.
8. Opportunum duximus occasione
legis, ea de successione decernere, quae anterioribus constitutis non
sunt evidenter expressa. Itaque si vir sine liberis uxore superstite
moriatur, sponsalium, quae mulier accepit, obeuntis patri matrive mediam
restituat portionem, sibi residuam servatura. Si desint personae, quas
loquimur, ipsi universa proficiant pro pudore percepta, quae non exstantibus
tam caris religiosisque nominibus imminui non oportet. 9. Similis
erit de dote condicio*, quam dari praesentis oraculi decernit auctoritas,
ut, si nullis interpositis condicionibus* viro fuerit attributa (quae
lucrativa esse potest), uxoriae mortis eventu patri matrive defunctae
maritus acceptae dotis mediam restituat quantitatem. Pars vero feminae
tantum dare debebit, quantum sponsalibus maritus intulerit, ut dantis
et accipientis sit aequa condicio*, ne placita futuraque coniunctio
uni lucrum, alteri faciat detrimentum. 10. Muliere
in matrimonio intestata deficiente superstitibus filiis derelictis,
pater ususfructus totius patrimonii habeat potestatem usque ad vicesimum
filiorum aetatis annum: post medietatem restituat filio filiaeve, sibi
in diem vitae suae medietate detenta. Si expleto filiorum vicesimo anno
medietatem portionis suae unicuique dare noluerit, soboli, quae medietatem
ex bonis maternis a patre non fuerit consecuta, post obitum patris a
successoribus aestimatione habita iubemus exsolvi, ut, quod in familia
quis constitutus amisit, futura saltem compenset aetate. 11. In
ipsorum autem matrimoniorum reverentia et vinculo, ne passim et temere
deserantur, antiquata novella lege, quae solvi coniugia sola contraria
voluntate permiserat, ea, quae a divo patre nostro constantio decreta
sunt, intemerata serventur. 12. Tricennali
temporum definitione concludi ea praecipimus, quae perpetuis aut infinitis
saeculis servabantur, exceptis afrorum negotiis, qui se probaverint
necessitatem vandalicam pertulisse: ut de eorum causis illa tempora
praefixo tricennio subtrahantur, quae claruerit sub hostilitate consumpta*.
Ceterum alia intra expressa metarum suarum censemus spatia contineri.
13. Sane sicut non coeptam intra
tricennium quamlibet causam vetuimus inchoari, ita quae contestatae
litis sumpsit* exordium, excepto privilegio pupillaris aetatis, quod
divae memoriae patris nostri theodosii lege concessum est, intra eadem
tempora terminetur, nisi forte post vicesimum quintum annum, ex quo
competere actio coeperat, contestata lis fuerit. Cui si is casus eveniat,
emenso hoc tricennio, quod statutum est, aliud quinquennium prorogamus,
intra quod debent negotia universa consumi, ne a malitiosis ingeniis,
calumniando legem priorem contestatis litibus, aliud tricennium vindicetur.
Abunde enim sufficit quinquennii adiectio, qua evoluta, nulli penitus
actioni copia tribuetur. Quae autem intra vicesimum quintum annum contestata
lis fuerit, statuto tricennio modis omnibus consumatur. 14. Petitorem
iubemus, postquam edito actionis genere adversarium suum tenuit, et
ad respondendum coegit, propositae litis probationibus imminere, quoniam
ad damnosam iudicii observationem quemquam prius non debet ullus attrahere,
quam omnia documenta praepararit, quibus exhibitum in disceptatione
convincat. Quod et scitis veterum principum continetur. Alias, si quis
ad iudicium quem venire compulerit, et eodem in officio, vel fideiussionis
vinculo constituto non urgeat, quo intra quattuor* menses institutas
peragat actiones, et constiterit iudicem causas alias cognovisse, petitor,
qui secretarium vitio suo noluit introire, sumptus* expensasque restituat,
quoniam actoris tergiversationem esse non convenit impunitam. Pulsatus
his recuperatis ab observationis necessitate, integro petitori negotio,
liber abscedat. 15. Quod
si pulsatus quis adesse neglexerit, evocatus secundum ordinem iuris
sententiam excipiat contumacis. Exhibitus sane si de solo pulsatus fuerit,
cessante fideiussionis necessitate, periculo negotii observationem se
subiturum promittat. In pecuniariis autem causis non nisi pro quantitate
debiti, quod fuerit postulatum, praesentiae suae fideiussorem dabit,
si maluerit subire conflictum: si tamen eum in his locis, in quibus
pulsatus fuerit, patrimonium petitae summae conveniens constiterit non
habere. 16. Si quis
a suspecto iudice illustri viro praefecto urbis romae, propter aliquas
domesticas et privatas simultates, vocem appellationis emiserit, apud
successorem eius sequentem mox, quas ante timuit, exserat actiones,
ut relationibus difficultatum ac morarum, quas intercedere ad respondendum
nolumus, necessitas auferatur. 17. Nec
quisquam provocet a praefato cognitore in causa, cuius meritum intra
centum solidos continetur. 18. Si
forte duorum praediorum unus dominus atque possessor ex referto originariis
et colonis agro ad alterum rus aliquos homines propria voluntate et
ordinatione transtulerit, ita id maneat, ut, sive venditione seu donatione
seu quolibet alio modo ad diversos dominos res utraque pervenerit, translatos
originis iure et titulo revocari non liceat. Indecorum est, auctoris
facta convelli, quae pro consilio suo et tractatu necessaria iudicavit,
quum magis deceat ad eius reverentiam, quae illi visa sunt, inviolata
servari. 19. Quod autem
antehac promulgata lege censuimus, amissae temporibus originariae sobolem
priori domino non perire, id in argumentum trahi aperta definitione
prohibemus: scilicet, secundum legem ad palladium datam, sobolem dividi
censemus, quae de originario suscepta fuerit alieno, Firmine, parens
carissime atque amantissime. 20. Quare
illustris et praecelsa magnificentia tua hanc saluberrimam edictalem
legem, etiam pendentibus in foro negotiis profuturam, propositis vulgabit
edictis, ut, quanta nobis disponendae quietis publicae cura sit, omnibus
innotescat. Dat. XVII. kal. mai. Romae, Herculano v. c. cos. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
ista de diversis rebus multa constituit: sed inprimis de clericis quod
dictum est, ut nisi per compromissi vinculum iudicium episcopale non
adeant, posteriori lege maioriani abrogatum est. De reliquis praecepit,
ut si quis laicus clericum sive in civili seu in criminali negotio per
auctoritatem iudicis ad publicum provocaverit, pulsatus sine dilatione
respondeat. Episcopi etiam sive pro pervasione rei alicuius, sive pro
quibuscumque* gravibus iniuriis ad iudicium fuerint provocati, licet
in criminalibus causis per alium nulli liceat respondere. Episcopis
tamen et presbyteris hac lege praestatur, ut in talibus causis misso
procuratore respondeant, sine dubio ut ad eos redeat sententia iudicati.
In reliquis vero criminalibus causis, ubi de scelere persona convincenda
est, suam in iudicio praesentiam exhibere procurent. Quod si tertio
conventi per exsecutorem ad iudicium venire noluerint, sententiam excipiant
contumacis. Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius, quem
ad iudicium provocat, audiatur: si tamen pulsatus non acquieverit ad
episcopi vel presbyteri venire iudicium. Quod si aliud fecerit ille,
qui pulsat, defensores causae ipsius taliter notari praecepit, ut ab
omni officio et prosecutione causarum habeantur extranei. Nullum etiam originarium, inquilinum, servum sive colonum ad clericatus
officium iubet accedere, neque in monasteriis recipi, ne per hanc occasionem
debitam condicionem* possint evadere. Nam nec corporatus civitatis alicuius,
qui publicum servitium debet, nec curialis nec collegiatus clericus
esse praesumat. Clericos quoque praecepit, ut negotiationes nullatenus
exercere praesumant: quod si fecerint, velut alii negotiatores, a iudicibus
emendentur. De corporibus namque publicis nullum fieri defensorem
ecclesiae, lex ista constituit. Quod si quis ex curia acquieverit, ut
fiat defensor ecclesiae, noverit, res suas omnes curiae aut illi corpori,
unde discesserat, applicandas, et se ad servitium civitatis in suo corpore
revocandum. Nam et iudicem et officium eius provinciae, si eos non revocaverint,
gravi, sicut ipsa lex loquitur, dicit poena feriendos. Diaconis, qui
ex curialibus vel ex quolibet corpore publico facti sunt, praecepit,
ut pro se ad agenda, quae utilitati publicae debentur, suffectos dare
debeant. Quod si non dederint, ipsi ad condicionem* debitam revocentur.
Nam episcopos atque presbyteros non iubet hac lege constringi, nisi
tantum, ut de patrimoniis suis, quae sunt maioriani lege constituta,
evidenter observent. Originarios vero vel servos, qui ad honorem ecclesiasticum
adspiraverint, debere intra triginta annos a dominis revocari. Ita tamen,
ut diaconus pro se vicarium, si habuerit, reddat, et omne peculium suum
dominus eius usurpet. Quod si vicarium non habuerit, unde reddat, ipse
ad condicionem* propriam revocetur. Nam omnes clericos iubet, ut nullas
alias causas, nisi actus tantum ecclesiasticos agant, et ut publica
loca pro ecclesiarum reparatione non destruant. De successione quoque
hoc specialiter credidit inserendum, ut, si vir uxore viva moriatur,
et filios non habeat, sed aut patrem aut matrem dimittat, de sponsalicia*
donatione, quam fecit, medietatem sibi uxor vindicet, medietatem patri
aut matri defuncti mariti, qui superstes eorum fuerit, sine difficultate
restituat. Quod etiamsi uxori talis casus evenerit, de dote, quam ab
uxore maritus accepit, simili ratione, id est, medietatem parentibus,
aut si unus eorum superstes fuerit, se noverit redditurum. Quod si nec
parentes superstites fuerint, nec filii, persona coniugis, quae altero
supervixit, et dotem et donationem sibi iure perpetuo vindicabit, ita
ut faciendi de his, quicquid voluerit, habeat liberam potestatem. Mulier
vero, quae filios dereliquit, si marito superstite intestata defecerit,
maritus eius, hoc est pater eorum, facultates ab uxore dimissas pro
usufructu in sua habeat potestate: ita ut quum unusquisque filiorum
ad vicesimum aetatis suae annum pervenerit, medietatem portionis suae
sine dilatione recipiat, et medietatem sibi pater in diem vitae suae
ad usumfructum retineat. Quod si alicui transacto vicesimo anno medietatem
portionis suae dare noluerit, fructus eius medietatis, quam daturus
erat, post mortem patris filius de paterna hereditate a successoribus
eius habita aestimatione recipiat, quos patri exigere pro sua potestate
non valuit. De divortiis vero inter coniuges, sublata novella lege,
quae sunt a divo constantio ordinata, praecepit observari. Tricennalem
vero legem in omnibus negotiis ita iubet evidentius custodiri, ut omnia
tempora, quae in infinitum negotia extendebant: quia diversi in quadraginta
annos, diversi iurisconsultores de aliquibus rebus perpetuam fecerant
actionem; specialiter commemoravit, ut omnia de omnibus causis intra
triginta annorum curricula concludantur, praeter, sicut de postliminio
dictum est, ut illi anni salvo tricennio captivis imputari non debeant,
in quibus hostium dominatione detenti sunt. Quae tamen lex tricennalis,
sicut illa tempora ad triginta annos revocat, quae amplius lites fecerant
propagari, ita reliqua, quae intra triginta annos suis quibusque locis
evidenter iussa sunt observari, in omnibus praecipit custodiri. Nam
etiamsi lis intra tricennium inchoata fuerit et non definita, quasi
nec coepta fuerit, habeatur exstincta: excepta pupillari causa, quibus
pro aetatis fragilitate, sicut lex divi theodosii continet, constat
esse consultum: ut ea tempora in tricennio non imputentur, in quibus
minores sub tutorum iubentur potestate consistere. A quibus tamen, si
post vicesimum quintum annum, ex eo, quo competere actio coeperat, lis
fuerit contestata, quintum tantum annum supra tricennium pupillis iubet
augeri. Ita ut completis triginta et quinque annis, sicut reliquorum
causae intra triginta annos, ita et eorum intra triginta quinque annorum
spatia concludantur. Pupillorum vero causae vel lites, quae, antequam
ad vicesimum quintum annum perveniant, contestatae fuisse probantur,
intra tricennium sine adiectione quinquennii modis omnibus consumantur.
De petitoribus vero constitutum est, ut, si petitor adversarium suum
pulsatum in iudicio deferre voluerit, quem aut sub fideiussione aut
cautione fecit adduci, et non festinet intra quattuor* menses, in quibus
tamen iudex ad audiendas causas vacare dignoscitur, actionem, quam proposuit,
debeat expedire: ille, quem compulit ad audientiam, observare sumptus*
et expensas litis a petitore recipiat, et liber abscedat: salva tamen
integritate negotii illius petitoris, qui ad praesens pro tarditate
sumptuum* vel expensarum damna sustinuit. Nam si quis pulsatus in iudicio
adesse noluerit, post trinam conventionem sciat se contumacis sententiam
subiturum: id est, ut quicquid, si adfuisset, in iudicio addicendus
erat, petenti litigatori quasi victus exsolvat. Quicumque* autem si
de agro vel de domo fuerit pulsatus, sine fideiussione alicuius caveat
se adfuturum esse in iudicio. Nam si pecuniam quis ab eo repetat, fideiussionem
pro quantitate pecuniae dare debebit, si de hoc debito voluerit parare
conflictum: tunc tamen fideiussor ab eo requiri non debet, quando pulsatus
in his locis, in quibus audientia est, non minoris debiti ipsius possessiones
habere probatur. Si quis iudicem pro quibuscumque* causis adversum sibi
esse senserit, aut habuerit fortasse suspectum, vocem appellationis
exhibeat, ut, quum ei successum fuerit, integro negotio apud alium iudicem
amotis dilationibus possit audiri. In ea vero causa iudiciariae potestati,
id est illustri appellari non debet, in qua usque ad centum solidos
fuerit iudicatum. Si quis dominus duorum fuerit praediorum, et de una
possessione ad aliam, quae iuris sui est, mancipia originaria vel colonaria
transtulerit, et ad diversos dominos fundus uterque pervenerit, nihil
contra ordinationem domini prioris aliunde translatis mancipiis repetere
aut pulsare praesumat, sed cui aut venditus aut donatus aut dimissus
ager fuerit, in eo eum statu possideat, in quo ab auctore constat fuisse
dimissum. De colonarum vero agnatione id remota ambiguitate hac lege
constat esse praeceptum, ut secundum legem, quae ad palladium data est
de colono et colona, inter duos dominos dividatur agnatio, id est, ut
coloni dominus duas partes filiorum et tertiam colonae dominus sibi
debeat vindicare. Quae vero actiones perpetuae fuerunt, et ad tricennium
revocatae sunt, placuit annecti, id est, hereditatis petitio, si tamen
ab auctore, cui competebat, fuerit inchoata finalis actio, homicidii,
furti, tutelae gestae, de fugitivis, de curialibus, vel de collegiatis
revocandis, empti*, venditi, locati et conducti, negotiorum gestorum,
mandati, pro socio. |
|