NOV. XXXIII [Haenel XXXII ; brev. XI]
  
DE PARENTIBUS QUI FILIOS DISTRAXERUNT
   
ET NE INGENUI BARBARIS VENUNDENTUR NEQUE AD TRANSMARINA DUCANTUR.
  
(
451 Ian. 31)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Imp. Valentinianus a. Aetio patricio. Quum diebus omnibus et momentis studium celsitudinis tuae et sollicitudinem pervigilem circa utilitatem publicam comprobemus, etiam praesenti insinuatione monstrasti, qua nullum pateris benigna et salubri providentia addictae per necessitatem ingenuitati praeiudicium provenire. Ostendis, non omnia sinistrae licere fortunae, ut status, quem illa voluit inopia cogente mutari, ad splendorem suum humanitatis nostrae beneficio reducatur. Notum est, proxime obscoenissimam famem per totam italiam desaevisse, coactosque homines filios et parentes vendere, ut discrimen instantis mortis effugerent. Tantum unicuique miseranda macies et letalis pereuntium pallor extorsit, ut totius, quem natura concessit, amoris obliti, alienare suos, genus pietatis putarent. Nihil est enim, ad quod non desperatio salutis impellat: nil turpe, nil vetitum credit esuriens: sola cura est, ut qualicumque* sorte vivatur. Sed iniquum iudico, ideo libertatem perire, quia vita non perit, et agi horrore vilissimae servitutis, ut exitium pudeat evasisse. Cui non ingenuo mori satius est, quam iugum servile perferre? Illa sunt dulcia, quae praestita non deformant, quae accepisse delectet, quibus uti non turpe sit. Dici beneficium non potest, si pereat, quod servis pro summa remuneratione praestatur. Igitur libero statui, cui specialiter sapientissimi conditores iuris legesque voluerunt esse consultum, nullum praeiudicium patior irrogari; renovans statuta maiorum, venditionem censeo summoveri, quam praedicta fames de ingenuis fieri persuasit: ita sane, ut emptor* pretium sub quintae adiectione recipiat, hoc est, ut quinto solido unus addatur, decimo duo, similiter crescente numero, quamcumque* summam venditio facta designat. Ita fit, ut neque illum rebus afflictis ac desperatis emisse poeniteat, qui amplius recipiat, quam ad pretium dederat, nec pereat sub tanta clade distracta libertas. Si quis sane barbaris venditionem prohibitam fecerit, vel emptum* ingenuum ad transmarina transtulerit, sciat, se sex auri uncias fisci viribus illaturum. Quam saluberrimam legem, aeti, parens carissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua notitiae omnium propositis vulgabit edictis. Dat. prid. kal. febr. Romae, Adelphio v. c. cos.
I n t e r p r e t a t i o
     Hoc praecepit haec lex: quicumque* ingenui filios suos in qualibet necessitate seu famis tempore vendiderint, ipsa necessitate compulsi, emptor* si quinque solidis emit, sex recipiat, si decem, duodecim solidos similiter recipiat, aut si amplius, secundum suprascriptam rationem augmentum pretii consequatur. Nam si huius modi personas aliquis aut ad extraneas gentes aut transmarina loca transferre aut venumdare praesumpserit*, ipse, qui hoc contra statuta praesumpserit*, sex auri uncias fisco se noverit illaturum.