NOV. XXXII [Haenel
XXXI ; brev. X] DE CONFIRMANDIS HIS QUAE ADMINISTRANTIBUS VEL PUBLICUM OFFICIUM GERENTIBUS DISTRACTA SUNT VEL DONATA ET DE ADVOCATIS VEL DE CETERIS NEGOTIIS. (451 Ian. 31) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Imp.
Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. Quae plerique in legibus
constituta dissimulant, necesse est, praesenti iussione sanciri, ut,
omni ambiguitate summota, instauratione solidiora reddantur. In administratione
enim et in militia positis emendi licentiam denegatam, superflua nonnullorum
dicitur esse persuasio, quum lex divi Honorii ad Palladium pf. p. Missa,
in Theodosianum redacta corpus, hanc copiam talibus legatur dedisse
personis. Quem non taedeat alioquin ista condicio*, his solis, qui ad
honores aliquos evehuntur, libertatem in contractibus non patere? Et
quum huic obstaculo nulla fortuna subiaceat, non mediocris, non nobilis,
non plebeia, universitatis ius et commodum solis militantibus denegari?
Censeo igitur, ut in quibuslibet administrationibus, officiis, in quocumque*
militiae gradu positis emendi quae ceteris copia sit, dummodo emptio*
et venditio celebretur iure communi. Neminem volo potestatis iussu et
impressione compelli. Volenti vendere, definitam et conscriptam pecuniam
oportet inferri. Videat instrumentorum scriptor, sciant ii, apud quos
venditionis documentum necesse est allegari. Nihil refert, quis emat,
quum publica fide pretium venditor consequatur. 1. Quod
si emptor* officio et administratione perfunctus, intra anni metas,
aut super illata violentia lege conscripta carceris, catenarum, custodiae
publicae vel privatae, vel in quolibet genere factionis, aut non annumerato
pretio evidenter fuerit confutatus, vel se de iudicio tergiversatione
subtraxerit, et agat, ne gestae rei veritas possit agnosci, venditori
solidorum numerum inferat, qui tabulis continetur, possessionem nihilominus
perditurus, ut ad dominum redeat, cui taliter probatur ablata.
2. Item si venditor nihil horum
sustineat, quae ponimus, et callida refragatione causetur, manente contractu
perpetua firmitate, et pecuniam reddat emptori*, quam eum in pretium
constiterit accepisse. 3. Hac
sanctione eos quoque iubemus esse munitos, quos administrantes et ulla
gerentes officia praedia rustica vel urbana certum est dato pretio comparasse.
4. Donationes quoque habitas
et commutationes circa eas personas, quarum immerito hactenus emptio*
fluctuabat, similiter roboramus. Ita fit, ut in actu publico positos
fidelius laborare delectet, quum vident, seu emptione*, seu commutatione,
quae instar obtinet emptionis*, seu donatione, seu alio quolibet titulo
venientia apud se posterosque suos inconvulsa mansura. 5. Non
patimur praeterea, nonnullorum alio genere iura turbari. Notum est,
post fatalem hostium ruinam, qua italia laboravit, in quibusdam regionibus
et causidicos et iudices defuisse, hodieque gnaros iuris et legum aut
raro aut minime reperiri. Nam haec necessitas fecit, perpetuitatem dari
provincialibus advocatis. 6. Si
quis curiali venditori aliqua laboranti necessitate subvenit, quum modo
ab exactore fiscalium functionum, modo a creditoribus urgeretur, et
sine cautela vendidit, quam premente iniuria quaerere non vacabat, ne
diutius suspendiis, squalore custodiae, sportulae concussione, usuris
in maiorem cumulum crescentibus vexaretur, cur non maneat venditio,
quae praestitit obnoxium a dispendiis et suppliciis liberari? Alii destituta
atque inculta propterea vendiderunt, quia ieiuni cespitis onerosam professionem
non poterant sustinere. Iniquum est, tam iustis praecedentibus causis
confectae venditioni ob hoc solum, quia decreti interpositio defuit,
adimi firmitatem. Statuo itaque a tempore, quo italiam alaricus intravit,
nullam moveri quaestionem his, quae curiales taliter de facultatibus
propriis vendiderunt. A die sane latae huius saluberrimae iussionis
quum praedia sua distrahunt curiales, primores etiam curiae, qui vendendi
necessitatem ignorare non possunt, in collegae venditionem subscribant.
Hoc ordine omnis causatio sopietur, nec emptor* his auctoribus quicquam
de resolutione formidat, nec venditor potest sub tali assertione fraudari.
Quem si deceptum oppressumve claruerit, ab ipsis etiam subscriptoribus
reddi iubemus indemnem, ut utilitati eius cum emptore* improbo pariter
addicantur. 7. In diversis
provinciis vacuas curias derelinquunt, qui certatim ad privilegia causidicis
illustris praetorianae sedis atque urbanae delata festinant: quum meliores
natalibus suis effici volunt, non curant, urbes proprias spoliatas ministeriis
et officiis debitis interire. Nos neque meliora desideria volumus impedire,
neque passim destitui civitates. Quisquis ergo ad hoc officium venire
contendit, non ante sibi sciat esse permissum, quam universa munia,
quae patriae suae debet, exsolvat. Cuius tamen indulgemus arbitrio,
ut, si ad togam properat, suffectum curiae praestet, cuius studio perficiat
universa, quae per ipsum fuerant procuranda. Nec absolutum statim credat
appositione subiecti, quia, si inefficax ullo debito actu fuerit, recursum
ad ipsum praebemus auctorem, nihilominus ad eos concuriales, qui minus
idoneum susceperunt. Professurus igitur gesta secum deferat apud moderatorem
confecta provinciae, ut et officio iudicis notum sit, locum absentis
quae persona susceperit, quae possit publicis necessitatibus sufficiens
dare responsum: hac providentia nihil negligens in totum potest urbibus
evenire. 8. Iubeo sane,
ut, si in provinciali foro quattuor* constat esse causidicos, quorum
patrocinium in controversiam parti possit utrique sufficere, quum voluerit
is, qui ultra memoratum modum potuerit inveniri, veniat ad praedictas
sedes ob negotia peroranda. Alioquin licentiam non habebit, si illic
non fuerit numerus designatus. Providere enim decet, ne provinciales,
tenues homines, defensionis inopia ad auditoria sumptuosa* venire cogantur.
Is ergo illustribus iudiciis ad actionem causarum debebit admitti, qui
probat relatione iudicis competentis, tantos intra provinciam sibi creditam
esse causidicos, qui possint controversiae sustinere conflictum, Firmine,
parens carissime atque amantissime. 9. Illustris
igitur et praecelsa magnificentia tua hanc saluberrimam sanctionem programmate
suo ad universorum faciet notitiam pervenire. Dat. pridie kal. febr.
Romae, Adelphio v. c. cos. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex praecipit, ut, quia in administratione positis vel in quolibet officio
militantibus leges anteriores id specialiter praescribebant, ut nihil
aut comparare aut commutare aut donatum suscipere tempore militiae vel
administrationis eis ulla ratione liceret. Sed nunc valentiniani imperatoris
hac lege praeceptum est, ut omnes administrantes vel militantes, aut
in quocumque* officio publico constituti sunt, et comparandi et commutandi
et accipiendi donationis titulo habeant liberam potestatem. Solum est,
ut nullus probet huiusmodi scripturas aut per metum aut per fraudem
suppositae personae aut violenter extortas, id est, aut in carcere constituto,
aut in quibuslibet vinculis posito, aut aliquod se tormentorum genus
suppliciorumque perpesso aut forsitan pretium se, quod instrumentis
inscriptum est, non docuerit percepisse. Tunc vero non solum instrumentum,
si fuerit, vacuatur, sed talis emptor* et possessionem reddat, et pretium
venditori, quod instrumentis continetur insertum, cogatur implere. Si
vero nihil horum venditor, ut dictum est, fortasse pertulerit, et contra
venditionem hanc voluntarie factam sub tali obiectione venire tantaverit,
cum proposita poena, quae non valuerit comprobare, merito durante possessione
in iure illius, a quo fuerat comparata, pretium venditor, quod accepit,
emptori*, cui calumniam intulit, absque ulla dilatione restituat. Curiales
etiam, quibus hucusque sine decreti interpositione res suas vendere
aut alienare a corpore curiae non licebat, si certa fuerint necessitate
constricti, ut debitum, quod pro utilitate publica contraxit, dum creditorum
poenas metuit, supplere festinet, quicquid sub tali necessitate vendiderit,
omni firmitate subsistat. Nec interpositio decreti quaeratur, sed tantum
concuriales sui, quos necessitas eius poterit non latere, in ea venditione
subscribant, et nihil emptori* de empta* re calumniae penitus opponatur,
sed rem comparatam emptor* perpetuo iure possideat. Ita tamen, ut si
forsitan se aliqua fraude, intercedentibus concurialibus suis, qui subscriptores
iubentur accedere, venditor se probaverit fuisse deceptum, tam emptoris*
quam subscriptoris dispendio venditor reddatur indemnis. Curiales vero
si ad advocationem venire voluerint aut aliquam militiam sperare, provideant
huius modi personas, quae munia ipsorum debeant expedire, provisuri,
ut nihil per eos rei publicae possit imminui: nam ad se omne dispendium
noverint pertinere, et se ad locum, in quo alium substituerant, revocandos.
Reliquum vero huius legis ideo interpretatum non est, quia hoc in usu
provinciae istae non habent. |
|