NOV. XXXI [Haenel XXX ; brev. VIIII]
  
DE COLONIS VAGIS ET DE ADVENIS.
  
(451 Ian. 31)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Imp. Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. Quum pure et fideliter observari debeant, quae caventur in legibus, latam dudum de colonis originariis fucum pati quorundam maligna mente cognovimus. Nam quum is, a quo discessit obnoxius, triginta annorum repellatur obiectu, eundo per hos atque alios designatum tempus assumit; ita contingit, ut, quum illi pereat, a quo fugit, nec huic, ad quem venit, possit acquiri, mansionum permutatione desinat esse, quod natus est, libertatem, quam nascendo non habuit, fugae sibi assiduitate defendens. Nulli umquam*, nisi colono fugitivo, culpa sua praemium fuit: ea causa incipit melior effici, qua poenam meretur. 1. Quod tamen sufficit huc usque licuisse. Nam quum prior dominus obice legis excluditur, illi eum iubemus acquiri, apud quem eosdem annos statuti temporis probatur implesse. Quod si propter conclusionem tricennalem et ad vim praescriptionis eludendam aequaliter habitet per diversos, is eum vindicet iure colonario serviturum, penes quem a die primae fugae triginta annorum posteriora tempora concluduntur, alias huic lucro cedat, cum quo maximam tricennii partem vagus et infidus habitator efficit. Quod etiam de mulieribus originariis aeque vagantibus praecipio custodiri. 2. Colona vero, quae petitori post viginti annorum curricula denegatur, si quem partum ante designatum tempus edidit, priori domino convenit non perire: aequum est, ut ad eum soboles redeat suscepta tunc temporis, quum adhuc mulier competebat, ut damnum amissae matris, quod processu contingit annorum, prolis saltem vindicatio consoletur. Quem casum iubemus vicariorum compensatione finiri, ne, quod impium est, filii a parentibus dividantur. 3. Item placet, ut pars, cuius maritum esse constiterit, pro uxore eiusdem meriti vicariam reddat, quatenus prava forsitan dominorum obstinatio a faciendo divortio conquiescat, quia et in eius modi personis salva et inconvulsa debet coniunctionis affectio permanere. 4. Sane sicut colonas commutari posse, priora statuta iusserunt, ita etiam de viris licentia sit. Igitur commutationes factas lex nostra confirmat, ac si aliqua cessio sine personarum commutatione processit, vel deinceps facta fuerit, non valeat, ne ad alterum coloni, ad alterum possessio exhausta perveniat. 5. Advenae plerumque tenues abiectaeque fortunae quorundam se obsequiis iungunt, ut, simulata laboris et obsequiorum patientia, accepto sumptu* ac vestitu illuviem et squalorem egestatis evadant. Ubi de angustiis cladis suae et humanitate et miseratione colligentes fuerint liberati, iam repleti, iam nihil de miseria cogitantes eligunt feminas ad patremfamilias pertinentes, solertia, forma, utilitate meliores: quum satias ceperit, derelinquunt: non statu priore perpenso, non assuetudine coniunctionis, non dulcedine filiorum, nulla lege prohibente discedunt. Itaque si nulli quolibet modo obnoxius civitati ad praedium se cuiuscumque* rusticum urbanumque collegerit, et mulieri obnoxiae sociari voluerit, gestis municipalibus profiteatur habitandi, ubi elegerit, voluntatem, ut hoc vinculo praecedente nec habitaculum, quod placuit, deserat, nec consortium mulieris abrumpat. Qua professione deprompta*, salva ingenuitate, licentiam non habeat recedendi. 6. Pari lege mulieres ingenuas iubeo detineri, a quibus coniunctio appetita est et electa servorum vel colonorum, ut his abire non liceat. Filii earum, si denuntiatio non praecessit, in eorum iure et dominio, apud quos creati sunt vel creantur, colonario nomine perseverent: post denuntiationem vero editos secundum scita divalia servos esse censemus, ut illos nexus, sicut dictum est, colonarius teneat semper obnoxios, hos condicio* servitutis, firmine, parens carissime atque amantissime. 7. Illustris et praecelsa magnificentia tua huius generalis constitutionis formam edictis propositis ad omnium faciet notitiam pervenire. Dat. prid. kal. febr. Romae. acc. III. non. febr. Romae. pp. in foro Traiani, Adelphio v. c. cos.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista constituit, ut, si colonus proprium dominum fugerit, et triginta annis per diversorum domos aut agros fortasse latuerit, et non nisi impletis triginta annis a die fugae suae praedictum colonum dominus potuerit invenire, ab eo, apud quem inventus fuerit, tricennali annorum praescriptione dominus, qui fugam coloni sequitur, excludatur. Secunda iterum condicione* currente, ut, si forte apud tres personas denis annis colonus ipse habitaverit, ille eum vindicet, apud quem posteriori tempore invenitur. Tertia condicio* est, ut, si inter eos, apud quos per tricennium habitaverit, fuerit orta contentio, ipsi praedictus colonus addicatur, apud quem per illos triginta annos maiori annorum numero dignoscitur habitasse. De colonae vero fuga, par, apud quoscumque* habitaverit, forma servetur, ea tamen condicione* servata, ut, sicut de coloni iure proprius dominus triginta annorum praescriptione excluditur, ita et impleto viginti annorum numero, de repetitione colonae domini petitio repellatur. Ita tamen, ut filii, qui intra viginti annos nati fuerint, quando adhuc colona domino competebat, a domino, qui colonam praeiudicio temporis perdidit, secundum constitutionem, quae sub titulo de episcopali iudicio processit, debeant revocari. Post vicesimum autem annum nati illius dominio acquiruntur, cui colonam tempus addixerit. Iubetur etiam, ut de talibus personis commutatio non negetur, ita ut vicaria mancipia tam pro colona, quam pro portione filiorum dare coloni dominus mox procuret, quod etiam si convenerit, et pro colono is, cuius colona est, pari constitutione debebit implere. Advenae ingenui, qui se colonae iungi voluerint alienae, quia saepe fit, ut contubernia electa contemnant, gestis profiteantur, se de domo domini colonae, cui iunctus fuerit, nulla ratione discedere, et ingenuitate manente, nullam habeat licentiam evagandi, aut cui coniunctus fuerit, deserendi. Ingenua itemque mulier si contubernium coloni elegerit alieni, si ei denuntiatum non fuerit, coloni sint domino profuturi, quoscumque* eius partus ediderit. Post denuntiationem vero quoscumque* ediderit, non colonos, sed servos noverit esse futuros.