NOV. XXVII [Haenel
XXVI ; brev. VIII] DE TRIGINTA ANNORUM PRAESCRIPTIONE OMNIBUS CAUSIS OPPONENDA. (449 Iun. 17) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Firmino pf. p. Boni principis cura vel
prima vel maxima est, quietem provincialium propitia sollicitius mente
tractare, quibus, quanto plus fuerit humanitatis impensum, tanto pronius
amor devotionis incumbit. Haec est enim natura mentis humanae, ut, quod
amittit ex commodo, compenset in gratia, et animos praestitis largiores
interiore quodam vinculo caritatis obstringat. Iuvat itaque, iuris perpetui,
emphyteutici, patrimonialis, iuris rei publicae vagas aeternasque calumnias
et nullo temporum fine conclusas certis et designatis terminis limitare.
Quam nobis necessitatem ferendae legis iusta imposuit querimonia plurimorum.
Quis ferat, institui iurgia, quae avi ac proavi nescierunt? Quae alia
improbum litigatorem tam valida defensio summovebit, si possessorem
nec saecula in infinitum transacta defendunt? 1. Praeter
tantae aetatis iniuriam vehementer offendit, quod quibusdam nec militiae
suae privilegia suffragantur. Diuturno excubiarum labore perfunctis
impingi contumeliosam status comperimus quaestionem, et quos verecundiae
attestatione natalium splendor conspicuus, praeclara scriniorum officia
probaverunt, naevo erubescendae obiectionis urgeri: emeritos aulicis
honoribus viros trahi ad laqueos vilissimi colonatus et tunc periculosius
laborare, quando post continuos observationum labores et residuo vitae
optata debent quiete gaudere. 2. Domini
vernulas suos fidelius servientes, quum libuerit, iugo servitutis absolvunt,
et quod esse non poterant qualitate nascendi, manumissionis beneficio
consequuntur. Indignum facinus, deteriorem condicionem* liberis esse,
quam servis, ut humilis abiectaque fortuna legibus, quod non habebat,
acquirat, nobilior, quod habuit, obtinere non possit. Absit a temporibus
nostris, ut id conscientia nostra permittat. Quin imo hunc nobis gloriae
titulum vindicamus, ut nostro studio gravissimae consuetudinis licentia
comprimatur: decet nostris specialiter remediis veternosae valetudinis
adversa curare. Medicinae huius laus aeterna contingit, quum nos tam
salubris aequitatis auctores aetas et praesens et futura declarat.
3. Ad quam benevolentiam praecipue
nos hortata est lex domini patris clementiae meae, Theodosii perennis
augusti, qua, virtutum suarum morem secutus, humano generi profunda
quiete prospexit, constituens, post triginta annos nulla penitus iurgia,
quae medio tempore mota non fuerant, excitari. Cuius invicti principis
laudibus etiam praesentem legem necesse est applicari. Illa namque pia
mente praestando, viam huic alteri praebuit, qua beneficia eius latius
panderentur. Praecipimus igitur propter quorundam pravas interpretationes,
quibus sanctio memorata non sufficit, dum minutias iuris et captiosa
verba sectantur, ut, quae specialiter iussa sunt, specialiter abrogentur,
quum generalitatis designatio universa consumat, nec aliquid esse possit
exceptum, quod non per illud venerabile constitutum hoc peremptorio*
vocabulo concludatur. Dicendo enim, omnia, nullum penitus cuiuslibet
litis aut causationis fomitem derelinquit. 4. De
originariis et colonis, inquilinis ac servis utriusque sexus, peculiis
atque agnationibus designati iuris, id est perpetui, patrimonialis,
emphyteuticarii et rei publicae, post triginta annorum curricula nulla
deinceps actio moveatur. Et negotium, de quo per expressa tempora solenniter
nemo pulsavit, novum nemo proponat. 5. Quod
et in omnium consummatione causarum iussum est debere servari. Aequum
est enim, tot annos sine interpellatione decursos, nullo nomine, nulla
prorsus occasione subverti, ac si constiterit, memorati temporis intercessisse
silentium, etiam has causas, quae sub fiducia legum praesenti sanctione
ablatarum motae sunt, nec finitae, huius sacrae praeceptionis auctoritate
volumus aboleri, quia, ut inchoari tales nolumus actiones, ita male
inchoatas haberi oportet exstinctas. 6. Intra
haec sane tempora si coepta lis fuerit de originariis vel agnatione
cespitis designati, hanc formam erga possidentes servari praecipimus,
quae lege divi parentis nostri honorii de colonis utriusque sexus iuris
privati evidenti definitione conscripta est: scilicet ut a persona feminea
viginti annorum, a virili triginta repetentem praescriptio obiecta summoveat.
Quam et in illa parte observari convenit, quae statuta est de agnatione
talium personarum. 7. Et
licet rem omnibus causis generaliter profuturam a nemine temerari posse
credamus, tamen, ne quos sacrilega temeritas ad surreptionem quacumque*
compellat audacia, praesumentes triginta librarum auri poena percellat.
Eadem manebit palatinum officium utriusque aerarii, nec non officium
culminis tui vel cunctarum iudicum provinciarum, ut pari sorte, quae
salubriter constituimus, periculo etiam salutis suae illibata conservent,
firmine, parens carissime atque amantissime. 8. Illustris
et praecelsa magnitudo tua, per quam novimus universitatis quietem studiosa
diligentia custodiri, legem cunctis provinciis, universis litibus applicandam
propositis vulgabit edictis, ut post triginta, sicut dictum est, annos
perniciosa diversarum omnium causarum propositio conquiescat. Dat. XV. kal. iul. Ravenna, Asturio et Protogene vv. cc. coss. pp. in
foro Traiani XIII. kal. aug., sub edicto Firmini, viri illustris pf.
p. |
Ista
lex ideo interpretata non est, quia sequens sub titulo de episcopali
iudicio et diversis negotiis et de tricennio loquitur, et omnia, quae
hic comprehensa non sunt, evidenter habet expressa. |
|