NOV. XXV [Haenel
XXIIII ; brev. VI] DE LIBERTIS ET SUCCESSIONIBUS EORUM. (447 Iun. 3) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad Albinum II. pf. p. et patricium.
Quum iuris aequitas omnibus dominis in commune permiserit, fructu libertatis
et praemio fortunam mutare servorum, nec manumissoris posteros his graves
esse conveniat, quos meliore iudicio tanti muneris auctor evexerit,
duras nimis bene meritis credimus sanctiones, quae sic opprimunt sub
ingrati actione libertos, ut ab heredibus defunctorum praecipiant in
servitutem vocari, tanquam contra iniuriarum vel superbiae reos nulla,
nisi abrogandae libertatis, poena sufficiat. 1. Huius
ergo statuti vigorem benignius corrigentes, mansura iugiter lege decernimus,
ut, si quis ex familia sua cuiuslibet sexus homines libertate donaverit,
eius heredes, sive extranei, sive filii sive filiae, sive nepotes neptesve
fuerint, vel propinqui cuiuscumque* cognationis et nominis, manumissos
non teneant ad obsequiorum necessitatem, nullamque contra ingratos habeant
actionem. Sed, quod minime remur, si contumeliam fortasse pertulerint,
ad coercendos iniuriarum reos utantur iure communi. Nemo sibi nostrae
legis obstaculo credat perire vindictam: late adversum noxios severitas
patet. Hoc unum genus ultionis nostro saeculo venturisque temporibus
nulli prorsus sperare permittimus, ut in ius vocati postulet servitutem.
Iustitiam praesentis edicti, si bene sentiant, famae praestamus heredum,
ne videantur non agere causam doloris, sed exercere potius cupiditatis
ardorem. 2. De successionibus
etiam, quas latius et obscurius veteres protulerunt, compendium lucidae
definitionis adhibemus. Itaque libertus, qui civis romani privilegium
fuerit consecutus, sive unicum pignus, sive plures cuiuslibet sexus
habeat filios, quum mori coeperit, soboli suae omnes proprias, si maluerit,
facultates supremo securus dimittat arbitrio. 3. Quod
si nulla prole gaudebit, quattuor* uncias bonorum suorum manumissoris
filio vel, si plures erunt, filiis derelinquat, aut, si filiorum nullus
exstiterit, nepoti ex filio vel nepotibus eandem deputet portionem.
4. Filias vero manumissoris earumque
filios et nepotes impune praetereat, nisi forsitan aliud amor suaserit
voluntasque morientis. 5. Ne
quid autem scaevis interpretationibus calumniantium moliantur insidiae,
quod pro liberto statuimus, pari sibi munere etiam liberta defendat.
6. Praeterea intestatis libertis
filius filiave, nepos neptisque, vel si plures superstites fuerint,
dummodo liberi civesque romani, pro totius patrimonii soliditate succedant.
7. Nam si nec filios habuerint,
nec nepotes, reliquerint tamen patrem, matrem, fratrem, sororem, pari
libertate gaudentes, medietatem sibi intestatae successionis haec de
supra dictis persona defendat, quae gradu potior invenitur, aliam vero
medietatem manumissorum reservamus heredibus, quos tunc respiciet omnis
hereditas, si intestato expressa necessitudinum nomina defuisse constiterit.
8. Ipsis vero manumissoribus
nihil penitus derogamus, quibus ius patronatus integrum semper manebit
salvumque durabit, quicquid vel prisci iuris auctoritas vel superiorum
principum sanctiones contra ingratos detulere libertos. 9. Sed
ne penitus sibi reverentiam posteri causentur negatam, statuimus et
iubemus, ut adversum manumissoris filios et nepotes liberti libertaeve
in nullis omnino causis testimonium dicant. Quod si, licet nihil valiturum,
dixerint, puniantur, Albine, parens carissime atque amantissime.
10. Illustris et praecelsa magnificentia
tua propositis reverenter edictis cunctorum sensibus aequitatem nostrae
legis insinuet, ut, quanto studio et detestemur iniustos et libertati
tribuamus favorem, totus, ubi noster est, orbis agnoscat. Dat. III.
non. iun. Romae, Calypio et Ardabure vv. cc. coss.
pp. in foro Traiani V. id. iun. antelata edicto Albini v. c. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
ista constituit, ut liberti, qui cives romani effecti sunt, ab heredibus
manumissorum, sive filii sint sive extranei, proposita iniuriae actione,
qua se dicant laesos, pro occasione istius ingratitudinis ad servitium
nullatenus revocentur. Sed si talis casus emerserit, quasi contra alios
ingenuos, sic de iniuriis apud iudicem actio proponatur. De successionibus
vero libertorum, hoc est civium romanorum, id censuit observandum, ut
libertus sive liberta, si unum filium seu plures habuerint, ipsis facultatem
suam morientes, si voluerint, integram derelinquant. Contra cuius voluntatem
nec filii ex patrono, nec nepotes ex filio ulla venire poterunt ratione.
Quod si libertus libertave, qui defuncti fuerint, filios non habuerint,
et testari fortasse voluerint, tertiam facultatis suae manumissorum
filiis vel nepotibus, qui ex masculis nati fuerint, derelinquant. Filias
vero manumissoris earumque filios et nepotes ab hac hereditate, salva
pagina testamenti, securi, si voluerint, praetermittant: quia feminae
ad istas hereditates penitus non vocantur: nisi forte illi liberti de
duabus partibus per gratiam aliqua filiabus vel nepotibus ex filia patronorum
suo voluerint conferre iudicio. Si vero liberti nec filios dimiserint,
nec nepotes, si patrem, matrem, fratrem, sororem, et ipsos libertos
civesque romanos factos esse constiterit, quos superstites derelinquunt,
tunc medietatem sibi patroni heredes vindicent, et medietatem supra
scriptis personis de gradu defuncti liberti, qui proximior invenitur.
Nam si liberti, qui cives romani fuerint, vivo manumissore decesserint,
si sine voluntate patroni condere voluerint testamenta, penitus non
valebunt: quia auctoritati manumissorum omnia lex ista servavit. Contra
filios vero vel nepotes nec libertus, nec liberta testimonium dicere
in quacumque* causa praesumant: quod si fecerint, licet recipi nulla
liceat ratione, tamen quicumque* liberti contra filios vel nepotes patroni
contrarium testimonium dederint, puniantur. |
|