NOV. XXI DE TESTAMENTIS. |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). Nov. XXI, 1 [Haenel XX, 1 ; brev. IIII, 1] (446 Oct. 21). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. et patricio. Iam dudum
quidem divus avunculus noster, testamentorum compendia generali lege
complexus, formulam iuris antiqui et inanem verborum conquisitionem
non necessariam iudicavit, validissimam statuens voluntatem, quum de
nostris altaribus coniuges petunt, ut decedenti prius succedat superstes.
1. Sed quoniam Leonius, vir spectabilis,
munitus veteribus constitutis nostram supplex maluit exspectare sententiam,
occasionem novandae legis amplectimur, salubri definitione censentes,
ut, sive inter se coniugum seu quorumcumque* consensus oblatis serenitati
nostrae precibus optaverit, morte praeventis heredem superstitem fieri
oportere personam, hoc ita ratum firmumque permaneat, ut nihil robustius
aestimetur. 2. Et in
augustam notitiam pervenisse sufficiat, etiamsi nullum processerit ex
hac parte responsum. Nam quum liceat cunctis iure civili atque praetorio,
liceat per nuncupationem, liceat municipalibus gestis iudicia suprema
componere, procul dubio manebit firmior haec voluntas, quae testimonio
principis et subscriptione conditoris firmatur, si tamen nullum defuncti
posterius exstabit arbitrium. 3. Leonius
vero et iucunda, uxor eius, tanta vicissim caritate certarunt, ut fusis
simul precibus ius poscerent liberorum, et propter incertum sortis humanae
superstitem coniugem precarentur heredem: licet superfluo illud addentes,
ut intestatae successionis ius ac licentiam sortirentur (quum hoc ipsum,
quod serenitati nostrae preces pariter obtulerunt, sit testamenti ordo
praecipuus); praeterea, sicut supplicationi connexa monstrarunt, quamvis
in unius chartae volumine supremum votis paribus condidere iudicium,
septem testium subscriptionibus roboratum. Cui nos aeternam tribui firmitatem
legis huius definitione censemus, quoniam nec captatorium dici potest,
quum duorum fuerit similis affectus et simplex religio testamenta condentium,
cunctisque iam liceat, quoquomodo et quibuscumque* verbis ultimum dictare
iudicium, sicut eorum principum statuta declarant, qui removerunt sanctionibus
suis meliore prudentia vetusti iuris ambages. 4. Idcirco,
quia minutiis priscae consuetudinis et obscuritate summota solam defunctorum
convenit inspici voluntatem, cui multum roboris erit, si vel septem
vel quinque testibus muniatur, et virum spectabilem leonium, praeter
fiduciam precum pridem cum uxore communium, voluntas quoque alia et
subscriptionibus testium munita defendit, apud eundem solida successione
iucundae coniugis suae iugiter permanente, quisquis voluerit delata
nobis supplicatione testari, habeat liberam facultatem. 5. Cuius
heres ex edicto divi hadriani hereditaria corpora consequetur, nec bonorum
possessionis petendae sustinebit necessitatem, quam generaliter omnibus
relaxamus. 6. Ne tamen
hoc testamenti genus plus iusto muniisse credamur, si quis sibi vel
inofficiosi querelam vel praeteriti competere duxerit actionem, hanc
utramque secundum iuris et legum statuta servamus, Albine, parens carissime
atque amantissime. 7. Idcirco
illustris et praecelsa magnificentia tua saluberrimam sanctionem mox
in omnium pervenire notitiam propositis iubebit edictis, ut possit facile
cognosci, condendarum servandarumque legum curam nobis esse praecipuam.
Dat. XII. kal. nov. Romae, Aetio III. et q. Aurelio Symmacho vv. cc.
coss. pp. in foro divi Traiani. Antelata edicto Albini iterum pf. p.
et patricii. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex de aliis titulis testamentorum id amplius habet, ut in coniugio
positi, si filios non habeant, seu maritus uxorem, seu uxor maritum
voluerit, relinquant heredem, quod ius dicitur liberorum: quia, etiamsi
una charta suam condere maluerint voluntatem, ut invicem se heredes
scribant, qui alteri superstes exstiterit, dimissam rem iuxta legis
huius ordinem vindicabit; ita tamen, ut his personis, quibus lex concedit,
si fuerit de inofficioso querela, actio reservetur. |
Nov. XXI, 2 [Haenel XX, 2 ; brev. IIII, 2] (446 Dec. 26). |
Idem
aa. Albino II. pf. p. et patricio. Quum sciamus, et divos principes
et clementiam nostram condendarum legum fomitem frequenter invenisse
de precibus, iuvat, ex facto, quod nuper evenit, cunctis profutura sancire.
Illustrem feminam pelagiam quum micce illustris femina dictare vellet
heredem, sed testium copiam non haberet, per holographam scripturam
votum circa praedictam feminam supremae prodidit voluntatis. Nam, quod
solum potuit secretius licere morienti, indicem iudicii sui paginam
caesario viro spectabili, tribuno et notario, fratris sui filio, secura
commisit, quem natalium decus et propinquitatis religio fidem cogerent
servare defunctae. Nec sane electionis suae cura testatricem fefellit.
Desideriis amitae caesarius obsecutus chartam fidei suae creditam, iuris
et conscientiae memor, eadem, qua sumserat, simplicitate vulgavit. Sed
illustris heres, ab ambitu cupiditatis aliena, nihil de successione
praesumpsit*, nihil de corporibus hereditariis vindicavit, intra hos
modestiae terminos manens, ut subdito precibus ultimae voluntatis arbitrio,
non prius se putaret heredem, nisi nos causae iustitiam probaremus.
Recensitis igitur omnibus, defunctae iudicium roboramus, cui, praeter
filium fratris et literas suas, testes habere non licuit. Idcirco illustris
femina pelagia pro ea parte, qua heres scripta est, defunctae potietur
arbitrio. 1. Ne tamen
huius statuti salubritatem generi negemus humano, mansura iugiter lege
decernimus, ut, quisquis per holographam scripturam supremum maluerit
ordinare iudicium, habeat liberam facultatem. Multis enim casibus saepe
contingit, ut morientibus testium numerus et copia denegetur. Quibus
erit de legibus nostris inter ipsa vitae deficientis pericula causatio,
si propriae manus literis scribere, quos voluerint, non sinantur heredes.
Aliis testes itinerum necessitas, aliis solitudo villarum, aliis navigatio
servis tantum comitibus expetita subducit. Aliorum testatas esse prohibent
voluntates hi, qui, velut obsessos, conclavibus suis solent custodire
languentes. Nostrae posthac beneficio sanctionis intestatus nemo morietur,
cui fuerit sollicitudo testandi, late viam supremis aperimus arbitriis:
si holographa manu testamenta condantur, testes necessarios non putamus.
Scripto enim taliter sufficiet heredi, asserere etiam sine testibus
fidem rerum, dummodo reliqua congruere demonstret, quae in testamentis
debere servari tam veterum principum, quam nostrae praecipiunt sanctiones,
ut in hereditariorum corporum possessionem probata scripturae veritate
mittatur. 2. Quum tamen
testium praesentiam testator elegerit, legitimum numerum semper oportebit
adhiberi. 3. Necessitatem
quoque praecipitem summovemus, quae testatores hactenus compulit, sub
unius diei spatio supremum, festinato nimis, ordiri et implere iudicium.
Quibus nos licentiam tempusque largimur, ut voluntatem, quam de rebus
propriis mente conceperint, frequenter scribant, frequenter retractent,
frequenter emendent, et quot voluerint diebus in tantae praesertim causae
meditatione versentur. Haec enim deliberatio nihil immaturum relinquit,
cui licebit saepe dictata corrigere. 4. Testes
autem subscriptiones suas uno die vel omnes pariter, vel, si legitimus
numerus exiguam moram fecerit, horis praebere diversis sub obtutibus
testatoris iubemus. 5. Praeterea,
quoniam plerique deficientium voluntates suas cupiunt esse secretas,
nec ante vulgari, quam luce priventur, statuimus ac iubemus, ut, si
testes rogati paginae, cuius arcana nescierint, coram testatore subscripserint,
nihil ex ignoratione testium testamentorum firmitatibus derogetur, Albine,
parens carissime atque amantissime. 6. Idcirco
illustris et praecelsa magnificentia tua iustissimam legem et cunctis
generaliter profuturam in omnium celeriter ire notitiam propositis iubebit
edictis, ut facile possit agnosci nostrarum salubritas sanctionum. Dat. VII. kal. ian. Romae, Aetio III. et Symmacho vv. cc. coss. acc. VI.
kal. ian. Romae. Pp. V. kal. ian. in foro Traiani. Subscripsi. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex licet alia replicet, quae in aliis legibus habentur exposita, tamen
hoc amplius observandum esse praecipit, ut, si cui fuerit testandi voluntas,
et testes forsitan defuerint, voluntatem suam propria manu perscribat,
quae prolata post defuncti obitum plenam obtineat firmitatem. |
|