NOV. XVIIII [= brev. III]
  
DE HOMICIDIIS CASU FACTIS NECNE.
  
(445 Dec. 10)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Maximo pf. p. II. et patricio. Criminosos quidem aversamur omnes et praecipue humano cruore pollutos, quorum crescit audacia, cum impunitas per simplicia vel etiam personalia rescripta donatur. Nefas dictu, per ignorantiam facinora defensione vallamus. Sed quantum est, quod occupationibus nostris astutia plectendae subreptionis illudit, cum rescripta huius modi etiam viro illustri quaestore nesciente procedant, quem custodem statuimus esse iustitiae, qua nullum carere debet oraculum. 1. Merito ergo male usurpata prohibentes hac edictali lege sancimus, ut homicidii, quod tamen casibus imputaverit confessio supplicantis, non aliter indulgentia, nisi nostri numinis annotatione praestetur, quoniam rariora erunt facinora sub nostrum ventura iudicium, nec ulla nisi discussis rebus venia continget. 2. Postquam tamen ad cuiuscumque* cognitoris tribunal annotatio nostra pervenerit, examinari fidem precum diligenter iubemus, ut, si homicidium vel casu vel vitandae mortis necessitate constiterit admissum, venia tribuatur orantibus. Deprehensos vero in mendaciis illico poena percellat. His enim tantum volumus ignosci, in quorum lapsibus sola potest fortuna culpari. Homicidas autem in hominum caedem nefaria voluntate grassatos aliorumve capitalium criminum reos nec per annotationes nostras licebit absolvi. 3. Vir spectabilis magister scrinii, qui interdicta supplicantibus responsa praebuerit, quinque librarum auri mulctam sacro aerario nostro cogatur inferre. Memorialis quoque cuiuslibet scrinii, qui adversus vetita rescriptum fuerit exsecutus, spoliatus militia quinquennii relegatione plectatur. Quod enim fas non est vel per annotationes nostras nocentes mereri, multo magis vetamus rescriptis simplicibus impetrare, Maxime, parens carissime atque amantissime. 4. Illustris itaque et praecelsa magnificentia tua necessariam humano generi sanctionem cunctorum notitiae publicari propositis iubebit edictis, ut salubria constituta nullus ignoret. Et manu divina: divinitas te servet per multos annos, parens carissime atque amantissime. Dat. VI. id. dec. Romae, d. n. Valentinianus a. VI. et Nomo v. c. coss. pp. pridie id. dec. in foro Traiani. Subscripsi.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista praecipit, ut, si quis ad principem convolaverit, asserens se casu homicidium perpetrasse, non voluntarie a se homicidium fuisse commissum, et si per supplicationem a rerum dominis veniam potuerit impetrare, a rectore provinciae, ubi casus iste commissus est, id specialiter debet inquiri et si certa fuerit suggestio supplicantis, veniam mereatur obtentam. Ceterum si voluntarie habita discussione convictus fuerit homicidium commisisse, eandem poenam excipiat, quae de homicidiis legibus habetur expressa; impetrata non valeant, et capitali sententia feriatur. Reliqua constituta lex ipsa declarat.