NOV. XVIII [Haenel XVII ; brev. II]
  
DE MANICHAEIS.
  
(445 Iun. 19)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. Superstitio paganis quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae et hostis fidei christianae, ad excidium sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsocrabiles et toto orbe pellendos omnium retro principum statuta iudicarunt. Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscoena in iudicio beatissimi leonis papae, coram senatu amplissimo, manifesta ipsorum confessione patefacta sunt? Adeo, ut eorum quoque qui diceretur episcopus, et voce propria proderet, et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est, negligere tam detestandam divinitatis iniuriam et impunitum relinquere scelus, quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur. 1. Unde Albine, parens carissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire, ut, ubicumque* terrarum quisquis manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos iura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. 2. Sitque publicum crimen, et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. 3. Nec cuiquam licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus connivere, quum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita, manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos, ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur. Successiones nec capiant, nec relinquant, sed fisci nostri viribus aggregentur. Nec his quod palam interdicimus, ulla fraude quaeratur. Iniuriarum careant actione, contractus liberos omnino non habeant. 4. Primates uniuscuiusque militiae vel officii mox exigenda per apparitionem vestram decem librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint militare. Neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota vel pudenda committit. Dat. XIII. kal. iul. Romae, Valentinianus a. VI. et Nomo v. c. coss.
     Haec lex interpretatione non indiget.