NOV. XIIII [Haenel
XIII ; brev. I] DE FRUCTIBUS INTER MARITUM ET UXOREM EXPENSIS FILIIS VEL HEREDIBUS MINIME IMPUTANDIS. (444 Sept. 11) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. Auctoritatis suae
memorem amplissimum senatum gratanter agnovimus, cuius consilium improbis
rebus semper occurrit. Hinc est, quod nuper illustribus ac sublimibus
viris, quos evocari ad sacratissimum comitatum utilitas publicae necessitatis
exegit, nobis suggerenda mandavit, ne abhorrenda usurpatio ab omni honesta
conversatione vires diutius obtineret. 1. Comperimus
enim, quasdam post maritorum obitum filios suos proposita indecora actione
nudasse, quum ab his patrimonii sui fructus quaererent, quos utique
stante matrimonio in illa aequalitate vivendi in commune consumptos*
convenit aestimari, quorumque ratiocinium perplexum atque confusum ad
veritatis fidem discuti posse non credimus. Quumque illud frequentius
noverimus accidere, ut maiores expensas flagitet matronalis ornatus,
et quum numquam* viri post uxorum obitum huius modi aliquid credant
communibus filiis opponendum, durum est, muliebri tantum licentiae ista
permitti. 2. Ideoque
Albine, parens carissime atque amantissime, illustris ac praecelsa magnitudo
tua hac edictali sciat nos lege sanxisse, ne de coniugii copula eorum
alter superstes defuncti heredes super hac repetitione redituum aestimet
lite pulsandos. Hac enim condicione* et uxores teneri volumus et maritos.
Sive enim intercesserit dos, seu oblata non fuerit, omne iurgium huiusce
repetitionis et ratiocinii conticescat. 3. Hanc
autem legem utilitati et concordiae humani generis profuturam edictis
per provincias propositis amplitudo tua in omnium notitiam faciet pervenire.
Dat. III. id. sept. Ravenna, d. n. Theodosius a. XVIII. et Albino v.
c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Si
vir uxore superstite moriatur, fructus, quos stante coniugio constat
expensos, nullam postea a communibus filiis seu ab heredibus mater repetendi
habeat facultatem. Quod et si uxor vivo marito decesserit, maritum praecipit
eadem lege constringi, ut et ipse a filiis vel heredibus uxoris de ipsis
fructibus, qui in commune expensi sunt, penitus nihil requirat. |
|