NOV. I DE INDULGENTIIS RELIQUORUM. |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). Nov. I, 3 [= brev. VII] (450 Mart. 5). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis,
senatui suo salutem dicunt. Si vos liberique vestri valetis, bene est,
nos exercitusque nostri valemus. Licet aliae occupationes exstiterint,
ultra differri non potuit: apud verecundam enim conscientiam mendacii
genus est, promissa tardare. Sciamus licet, devotionem possessorum fiscalia
nulla vel parva debere, tamen quod in huius discussionis officio et
nullius et modici una eademque condicio* est, evidenter exponimus, cur
designatae necessitati placeat subveniri. Putabitur enim conniventia,
nisi nostro studio corrigatur. 1. Quantum
ad propositum nostrum attinet, provincialibus undique volumus esse consultum,
et diversis fessos incommodis sufficientibus beneficiis adiuvare. Verum
obstitit invida plerumque subreptio, quoniam iam non potest tantum,
quantumlibet intenta, cogitatio providere, ut improbis etiam latentes
nocendi aditus obstruantur. 2. Discussores
ad provincias non electi, sicut comperimus, sed ambientes ire dicuntur,
quod nobis et proceribus nostris aliarum sollicitudinum mole constrictis
efficere inveniuntur otiosi. Hoc modo facultates possessorum miserabiliter
conciderunt, et hinc maius incommodum, unde remedia certa debuere provenire.
Ubi trepidam provinciam talis discussor adierit, stipatus calumniarum
ministris, superbit elatus inter obsequia sumptuosa*, expetit adminicula
provincialis officii, scholares etiam saepe coniungit multiplicato et
hominum numero et officiorum, ut, quantum avaritiae libuerit, terror
extorqueat. Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super
diversis numerosisque titulis terribiles iussiones: praetendit minutarum
supputationum caligines inexplicabili obscuritate confusas, quae inter
homines versutiarum nescios hoc amplius agunt, quo minus intelligi possunt.
Securitates expetunt annorum serie et vetustate consumptas*, quas servare
nescit simplicitas et fiducia nihil debentis. Revera enim aut quoquomodo
pereunt, quasi iusta contingit occasio depraedandi, aut, si exstant,
redimendum est, ut ferantur accepto. Ita fit, ut apud improbum rei arbitrum
merito noceat, chartula quum perit, nihil proficiat, non perisse. Innumerae
deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas et universa tormenta,
quae interea laetus et crudelitatis pertinax et egregius quaesitor exspectat.
Collega furtorum palatinus hortatur, instat apparitio turbulenta, urget
immitis exsecutio militaris. Indignum facinus, haec de civibus, velut
inter hostes, pecuniae placitis, non allegationum iustitia, non miseratione
finiri. Tanta vexatio quum nihil umquam* fisci utilitatibus prosit,
tamen non desinit iterari: quasi aliquid efficaciter gestum, vix dum
uno e provincia decedente cum novis auctoritatibus alter excurrit. Si
utilis publico esse non potuit, qui ante perrexit, superfluum est ire
alterum, aeque provincialibus obfuturum. 3. Hunc
nos, patres conscripti, fomitem perniciosi ardoris exstinguimus, nec
patimur ulterius ad exhaustorum interitum desaevire. Nobis perit deterior
possessor effectus, nobis proficit non gravatus. Venduntur induciae
his, qui non possunt esse solvendo, quum dilationis redemptio* publicam
magis attenuet functionem. Amittit sine dubio fiscus, quod commodo suo
exactor augmentat. Superiorum igitur, patres conscripti, omnium temporum
reliqua tam arcalium, quam utriusque aerarii usque ad incipientem primam
indictionem iubemus ad indulgentiam pertinere: nemo prorsus quaelibet
usque ad designatum tempus transacta discutiat. Sola est numquam* calumnianda
securitas, quam aeternitas nostra concedit. 4. Licet
hanc humanitatem cunctis ad quietem sciamus posse sufficere, tamen addimus,
quo provisio nostra magis possit grata praestari, nemini deinceps licebit
ad hoc negotium arbitrio unius iudicis adspirare. Utrum mitti debeat
inspector publicus, tractatus ante deliberet sublimis viri parentis
patriciique nostri, nec non magnificus vir praefectus praetorio, qui
communionis utilitatem virtutum suarum magnitudine nobiscum pervigiles
et cogitant et tuentur: cum aulicis potestatibus pro sua moderatione
disponant, si iusta necessitas cogit, qualis persona mittatur. Nihil
impudenter audebit, quem elegit talium virorum examinatus assensus.
Necesse est ab eo integritatis reverentiam custodiri, qui novit, tot
se custodes habere, quot iudices. 5. Aliter
pergenti ad provinciam et fortunarum et famae iubemus esse discrimen;
revocetur publici timore periculi, quem occulta cupiditas festinare
compellit. Similis condicio* manebit officium eius potestatis, quae
discussorem mittere cupiens, non fideliter suggesserit attestatione
gestorum formam mittendi, quam statuimus debere servari. 6. Sardiniam
ab hoc excipi placuit, quoniam apud nonnullos calliditate quadam maxima
pars pecuniae residet, quam exactam publicis oportuit erogationibus
applicari: quum satisfecerit, ad ipsam quoque beneficia nostra perveniant.
7. Illustris viri comitis rei privatae
insinuatio patefecit, dudum nostram clementiam praecepisse, intra africam,
sicut per alias provincias, adiectione quinquennii, pretium distractorum
praediorum ab emptoribus* debere suppleri: palatinos super hac re olim
directos, necdum quid profecerint rettulisse. Quare nolumus, hunc titulum
interpretationi huiusce iussionis adiungi, ne sub occasione orationis
accepta consumant. Dici enim reliqua non possunt, unde non residua pars,
sed et omnis, quae sperari potest, summa debetur. Et manu divina: optamus
vos felicissimos ac florentissimos nostrique amantissimos per multos
annos bene valere, sanctissimi ordinis p. c. et ad latus: dat. III.
non mart. Roma, Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss. |
Haec
lex interpretatione non indiget. |
|