NOV. VIII
  
DE NAVIBUS ULTRA DUORUM MILIUM MODIORUM CAPACITATEM NON EXCUSANDIS.
  
(439 April. 7)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Semina ferendi leges fragilitas humani generis subministrat, repetitio vero legum nostrae est humanitatis indicium, si quidem, cum priorum aculei adversus temeratores earum sufficerent corrigendos, admoneri tamen per legis repetitionem delinquentes volumus quam poenas exigi delictorum. Ideo calcatam legem, quae de navigiis non excusandis olim fuerat promulgata, suggestione tuae sublimitatis edocti humanis sensibus saluberrima repetere scita conpellimur ac iubemus, nullam navem ultra duorum milium modiorum capacitatem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam. Nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sive sit divina pragmatica, providentissimae legis regulas obpugnare debebit. 1. Quod etiam in omnibus causis cupimus observari, ut generaliter, si quid huiusmodi contra ius contrave utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat, cum haud dubie subreptionem arguat precatoris. 2. Sed ne praesentis iuris videatur inpunita contemptio, quidquid in fraudem istius legis quolibet modo fuerit adtemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus, Florenti parens karissime atque amantissime. 3. Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram ad omnium notitiam propositis edictis perferri praecipiat. Dat. VII. id. april. Constantinopoli, Theodosio a. XVII. cons.