NOV. VI
  
DE BONIS FABRICENSIUM.
  
(438 Nov. 4)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Aureliano comiti rerum privatarum. Fabricensium corpus invenit necessitas dura bellorum, quod inmortalitatis genere principum scita custodit, ne deficiente principio successus generis laberetur: hoc enim armat, hoc nostrum ornat exercitum. 1. Hinc iure provisum est artibus eos propriis inservire, ut exhausti laboribus inmoriantur cum subole professioni cui nati sunt. 2. Denique quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium. Universi itaque velut in corpore uniformi uni decoctioni, si ita res tulerit, respondere coguntur, ut viri inlustris atque magnifici magistri officiorum suggestio nostrae clementiae patefecit. 3. Quae cum ita sint, praesenti sanctione perpetuo valitura legis in morem decernimus, ut, quisque fabricensium sine liberis vel legitimo herede decesserit non condito testamento, eius bona, cuiuscumque summae sint, ad eos nutu nostrae mansuetudinis pertinere, qui velut creatores decedentium adtinentur, qui fisco pro intercepto respondere coguntur. Hoc enim pacto contingit, ut et rei publicae ratio salva permaneat et fabricenses collegarum quorum solaciis perfruantur, qui damnis ac detrimentis tenentur obnoxii, omni in posterum ab eorum facultatibus, ab eorum patrimoniis petitione cessante, Aureliane frater amatissime. 4. Inlustris igitur auctoritas tua post hanc legem nullius petitionem admittat vel instructionem fieri patiatur super bonis fabricensis defuncti. Quod si ulla processerit instructio, non sacra adnotatio, non divina pragmatica habeat locum contra generalem nostri numinis sanctionem. Quinquaginta etenim auri libras officium palatinum fisci viribus inferre cogetur, si postquam susceperit huiusmodi divinum oraculum, vel instructionem dare temptaverit. Dat. prid. non. nov. Constantinopoli, Theodosio a. XVI et Fausto vc. conss.