NOV. XXVI
  
DE RELEVATIS ADAERATIS UEL DONATIS POSSESSIONIBUS.
  
(444 Nov. 29)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hermocrati praefecto praetorio orientis. Perfecta est ac plena liberalitas, qua praecedens munificentia communitur, tuncque se maxime unusquisque tuto confidit habere quod meruit, si quod singulis specialiter indultum est, generali provisione firmetur. Cum itaque multorum possessiones meminerimus nostro beneficio aliquatenus tributorum onere sublevatas eisque postea certam concessae quantitatis partem, quia id necessitas flagitabat, indictam: ut, quod liberalitati nostrae derogatum est, non paenitentiae potius videatur fuisse quam temporis, summam, quae iam ex discriptione inlata est, profligatione contentionis in posterum ab huiusmodi exactionis inquietudine liberamus, ut et praeteriti temporis pro sublevatis praediis reliquorum exactio concedatur et in posterum nulla talis discriptio formidetur. Hoc enim necessario nobis hac generali sanctione fuerat promulgandum, cum multo sit onerosius simul et in aggere coacervatam solvere quantitatem, quam particulatim reddere quod debetur. 1. Haec tamen liberalitas nostra nihil dispositionis amplissimae recordationis Antiochi, quae certam quantitatem ante se relevatis possessionibus nomine canonis indixit, inminuit. Id enim, quod iam in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in praeteritum nec in posterum patimur esse concessum: nullique deinceps copia relinquitur inspectores sibi specialiter expetendi, nisi secundum sanctionem nostram, quae ad viri inlustris et consularis Florenti suggestionem emissa est, ex communi civitatis aut provinciae desiderio postuletur. 2. Indulgentiam vero memoratae discriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in relevatis, verum etiam in donatis adaeratis translatis vel quodlibet aliud nomen novae discriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris adiciendum esse censemus. 3. Quod et si qua innovatio post administrationem inlustris memoriae Antiochi facta est aut aliquid eis indictum esse monstratur, hoc inritum fieri omnemque innovationem aut adiectionem viribus carere decernimus. Sufficere etenim novimus illud, quod inlustris memoriae Antiochus ante se relevatis vel adaeratis vel donatis vel translatis possessionibus nomine canonicae solutionis indixit. Quod suam firmitatem convenit obtinere, in possessionibus tantum videlicet, quae ante eius administrationem huiusmodi beneficium meruisse noscuntur: post eius vero administrationem nec innovationem quandam nec adiectionem nec excogitationem contra eas nec aliquam dispositionem prolatam firmam esse concedimus. 4. Verum et si quis ex auctoritate nostri numinis vel praeceptis amplissimae praefecturae de fundis patrimonialibus steriles sub certi canonis pollicitatione suscepit , firmiter eum volumus possidere sub eiusdem tantum canonis solutione, quem nostrae maiestatis auctoritas aut praeceptum magnificae tuae sedis per annos singulos solvendum esse praescripsit, nullamque eos discriptionem aut adiectionem aut innovationem in posterum sustinere, quoniam nimis absurdum est eos, qui nobis hortantibus aut magnifica praefectura fundos inopes atque ieiunos magno labore inpenso aut exhausto patrimonio vix forte meliorare potuerint, utpote deceptos inopinatum onus sustinere illudque velut quadam circumventione deposci, quod si se daturos praescissent, fundos minime suscipere aut etiam colere paterentur. 5. Sed ut his, qui ante legem datam ex suggestione viri inlustris Florenti possessiones suas liberarunt, magna liberalitate prospeximus omni timore in perpetuum, sicut convenit, absolutis, ita eos, qui post memoratae constitutionis tenorem suas possessiones relevare conati sunt, nihil commodi capere volumus. Quapropter sciant omnes, qui tale beneficium post huiusmodi constitutionem meruerint, infructuosum sibi hoc esse nullique licere deinceps contra divalia statuta aut relevare suas possessiones aut adaerationem translationemque deposcere: quod et si subrepticiis precibus fuerit inpetratum, nihil valere beneficium tale sancimus. 6. Noverit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis vel suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur vel si legi sacrisve mandatis, si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint, obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum. Omnibus enim circa res proprias amputanda tristitia est, quibus ex salute nostra vera sensimus gaudia contigisse, ut non minus commoditatibus domesticis quam sospitate laetentur, Hermocrates parens karissime atque amantissime. 7. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua, quae per hanc saluberrimam legem pro multorum commoditate statuimus, sollemniter edictis ubique propositis ad omnium notitiam venire perficiat. Dat. III. k. dec. Constantinopoli, Theodosio a. XVIII. et Albino vc. conss. Eodem exemplo Theodoro viro inlustri praefecto praetorio inlyrici.