NOV.
XXV DE METATIS. (444 Ian. 16) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Nomo magistro officiorum. Cum inter
multa privilegia, quae militaribus detulit viris antiqua provisio, habitaculis
etiam eorum certae portionis domorum sorte prospexerit, nos, quibus
familiare est universa negotia conpetenti temperatione disponere, suggestione
tuae magnitudinis moniti ita hospitiis militantium volumus esse consultum,
ut tamen honore praeditis in excusationibus aedium debita dignitati
reverentia conservetur. 1. Meminimus
quippe nos divina promulgatione tam consularium virorum quam praefecturae
infulis ornatorum ceterorumque inlustrium nec non etiam silentiariorum
certas domos in hac sacratissima urbe sitas metatorum praebendorum onere
liberasse: cui nunc addi oportere censemus, ut his consularibus, qui
auspiciis etiam patriciatus exultant, ternarum domorum excusationis
licentia concedatur, in heredibus etiam eorum, quibus excusationis ius
datum est, inmunitatis aedium privilegio pro tenore sacratissimae constitutionis,
quae super hac re loquitur, firmiter valituro. 2. Sed
ne liberalitate nostra laxius quam oporteat propagata vel hospitalis
commoditas militantibus abnegetur vel nihil emolumenti referatur in
publicum, id inprimis constituendum esse censemus, ut, si quis vel ius
excusandarum aedium non habens vel, licet habeat, in pluribus tamen
domibus, quam ex sacratissima constitutione concessum est, beneficium
excusationis, ut metati onere sit inmunis, seu sacro oraculo seu quocumque
modo vel iam consecutus est vel consequetur in posterum, tertiae partis
domus super quem oportuit numerum excusatae pensionem arbitrio tui culminis
in rationes publicas conferre cogatur, ut aurum ex huiusmodi titulo
profligatum pro iussu nostri numinis cura tuae sublimitatis, quo visum
nobis fuerit, erogetur. Idque in omnibus huius almae urbis domibus custodiri
decernimus: ceteris videlicet omnibus, qui metata in suis domibus praestant,
sive hospitia praebuerint metatoribus seu quolibet pacto satis eis fecerint,
nullam vel pensionis vel discussionis domus gratia molestiam sustinere
cogendis. 3. Deinde neminem volumus cuiuslibet
loci vel ordinis in hac florentissima urbe domum propriam excusantem
metatum sibi in alienis domibus privilegio militiae vindicare. 4. Et
his quidem, quibus iam praebendi metati inmunitatem inlustris favor
dignitatis indulsit, licet vacantis militiae cingulo usi sint vel utantur
vel honorariae praerogativae potiantur insignibus, inviolata, ut cautum
est, excusationis iura largimur. In posterum vero hi quidem, quibus
inlustrem dignitatem ius actae administrationis adtribuit, domos suas
pro modo, quem sacratissima constitutio praefiniendum censuit, excusabunt,
ceteris vero, quibus inlustris dignitas cum cingulo vel citra cingulum
pro solo honore delata est, excusandarum aedium licentiam penitus denegamus.
5. Hoc iuris in his etiam praecipimus
observari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles novit,
honor tamen additus a nostra liberalitate reddit inlustres: excepto
videlicet viro spectabili primicerio notariorum, cui volumus in excusandis
aedibus inlustrium magistratuum privilegium convenire. 6. Sed
et si quis iam inlustrem dignitatem inter vacantes vel honorarios consecutus
domum postea in hac sacratissima civitate possederit, hunc quoque iubemus
esse privilegiorum excusationis alienum. 7. Scituris
omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae
domus inpetraverit, ut a pensione etiam portionis tertiae sit inmunis,
et militiae causa metatum in alienis domibus sibi crediderit vindicandum,
si quidem honore praeditus excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis,
quas fraudare conatus est: si vero inter eos quibus nulla suffragatur
dignitas numeretur, centum librarum auri sacratissimis largitionibus
pendendarum inlatione multabitur, Nome frater amantissime. 8. Inlustris
igitur auctoritas tua, quae per hanc divinam legem duximus sancienda,
sollemniter ad omnium notitiam pervenire constituat. Dat. XVII. kal.
feb. Constantinopoli, Theodosio a. XVIII. cons. |
|