NOV. XXIV
  
DE AMBITU ET LOCIS LIMITANEIS INIBI REDHIBENDIS.
  
(443 Sept. 12)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Nomo magistro officiorum. Cum nulla paene res adeo parva sit, quae non plurimum provisionis de nostra clementia consequatur, praecipuam limitibus curam inpertiendam esse censemus, quibus maxime communitur universa res publica. Haec una res enim diligentissime procurata multarum nos rerum sollicitudine relaxabit nec singulis cogemur adhibere medicinam, si generali remedio cuncta sanemus. 1. Inprimis itaque duces limitum et praecipue, quibus gentes quae maxime cavendae sunt adpropinquant, iudicio nostrae clementiae provehi volumus, quorum integritatem fortitudinem vigilantiam probata rerum documenta commendant: capitali poena videlicet ambitus libidine restinguenda. Eos igitur, quos nostra aestimatio, sicut iam dictum est, promovendos esse censuerit, in ipsis plerumque limitibus commorari et milites ad anticum redigere numerum, inminentibus magisteriis potestatibus diurnisque eorum exercitationibus inhaerere praecipimus. Castrorum quin etiam ipsis lusoriarumque pro antiqua dispositione curam refectionemque mandamus. 2. Quibus cum principe castrorumque praepositis pro laborum vicissitudine limitanei tantum militis duodecimam annonarum partem, distribuendam videlicet inter eos magisteriae potestatis arbitrio, deputamus. De Saracenorum vero foederatorum aliarumque gentium annonariis alimentis nullam penitus eos decerpendi aliquid vel auferendi licentiam habere concedimus. Sciant plane, quod, si quid amplius, quam eis ex nostra auctoritate statutum est, audeant usurpare, utpote sacrae pecuniae violatores, et ipsi, facultatibus suis tui culminis dispositione limitibus adsignandis, poenam gladii sustinebunt et qui tanti flagitii vel potius proditionis publicae ministros participesve se dederint, pari supplicio subiacebunt nullum effugium nec sacra adnotatione nec lege pragmatica, divinisve mandatis, nullam spem salutis habituri. 3. Viros autem inlustres magistros militum priorem integritatem suae administrationis imitaturos in posterum quoque ab omni limitaneorum militum ac foederatorum gentium concussione temperaturos suaque officia prohibituros esse confidimus. Quod si quid huiusmodi fuerit perpetratum, apparitiones, quae his obsequuntur, quadrupli solutionem agnoscere isdem addicendam limitibus imperamus. Id enim ipsis quoque viris eminentissimis magistris militum amicum esse non dubium est, qui semper omnia sua conpendia pro salute rei publicae contempserunt. Quis enim dubitat eos communem statum suis opibus praelaturos, qui defensione strenua bellicisque conflictibus imperium nostrum suo saepe sanguini praetulerunt? Universis videlicet, qui hoc nefandum atque inlicitum facinus perpetrare temptaverint, adeo tam sacrae adnotationis quam legis pragmaticae mandatorumque nostrorum subsidio, etsi aliqua forsitan obreptione meruerint, excludendis, ut neque intimatio, licet admissa fuerit, penitus prosit et ducis seu magistri militum vel cuiuslibet iudicis, si insinuationi adnuerit officium, centenarum librarum auri damnatione multetur: quam summam ad eorundem limitum refectionem volumus proficisci. 4. Agros etiam limitaneos universis cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione limitanei milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo conpendio atque arare consueverant, et si in praesenti coluntur ab his, firmiter ac sine ullo concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii temporis praescriptione cessante ab universis detentoribus vindicatos isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, conlationis onere volumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obviam venire temptaverint, eadem poenarum acerbitate, quae adversus ducum aviditatem prolata est, valitura. Nam si quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia, conpetens ei actio contra venditorem intacta servabitur. 5. Id autem curae perpetuae tui culminis credimus iniungendum, ut tam Thracici quam Inlyrici nec non etiam Orientalis ac Pontici limitis, Aegyptiaci insuper Thebaici Libyci quemadmodum se militum numerus habeat castrorumque ac lusoriarum cura procedat, quotannis mense Ianuario in sacro consistorio significare nobis propria suggestione procures, ut, uniuscuiusque tam industria quam desidia nostris auribus intimata, et strenui digna praemia consequantur et in dissimulatores conpetens indignatio proferatur. Credimus namque, quod, re militari ad eum modum quem disposuimus observata, quocumque terrarum se hostis movere temptaverit victoria nobis propitia secundum numinis voluntatem nuntiabitur ante quam proelium, Nome frater amantissime. 6. Inlustris igitur auctoritas tua, cuius integram fidem rebus ipsis experta est nostra perennitas, hanc generalem saluberrimamque nostrae clementiae sanctionem et observationi perpetuae effectuique mancipari praecipiat et edictis ubique propositis ad omnium notitiam venire perficiat. Dat. prid. id. sept. Constantinopoli, Maximo II. et Paterio vv. cc. conss.