NOV. XXIII
  
DE LOCIS REI PUBLICAE QUOQUO MODO POSSESSIS CIVITATIBUS RESTITUENDIS.
  
(443 Mai. 22)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Apollonio praefecto praetorio. Cum summo studio totisque viribus enitamur civitates dicioni nostrae subiectas in perpetua felicitate versari, nihil tam inicum esse neque a nostris temporibus dissentiens arbitramur, quam si eas adventiciis quidem subsidiis adiuvari velimus, propriis vero facultatibus nudari spoliarique patiamur. Quapropter cum voti causa per Heracleotanam civitatem transitum faceremus, petitionibus civium eiusdem maxima sumus conmiseratione conmoti, qui tam murorum suorum quam aquaeductus nec non etiam aliorum operum publicorum, utpote longo tempore neglectorum, curam fieri oportere nostris provisionibus flagitarunt. Et quoniam saepe ab una civitate vel homine postulatum remedium generalem solet formam correctionis adferre, horum desideriis adnuentes liberalitatem nostram ad omnes provincias ducimus propagandam. Tunc enim maxime vota proficiunt, cum statui rei publicae, quae causa votorum est, consulatur. 1. Omnibus itaque consiliis diu nostro animo volutatis nullam salubriorem causam revocandae pristinae beatitudinis invenimus, quam si praedia tam urbana quam rustica nec non etiam tabernae, quae ad ius civile pertinent et a quibusdam quolibet modo intra triginta annos abhinc retro numerandos detentae sunt, universis civitatibus adsignentur exceptis videlicet tantum his, quae vel a procuratore divinae domus vel a viro inlustri comite rerum privatarum iussu nostrae clementiae vel communi consensu civitatum cum scripturae interpositione distractae sunt. Nemo igitur quodcumque memorati iuris praeter civitates, quas suis volumus opibus frui, sibi deinceps existimet possidendum, ne propositum nostrae pietatis offendat, quod divinitus nobis in mentem venisse confidimus. 2. Et credimus quidem nostris praeceptionibus divulgatis neminem tam incautum esse, ut dispositionibus nostris obviam ducat esse veniendum: verum quia nulla paene res adeo tuta atque inviolanda est, contra quam hominum naturalis aviditas non umquam aliquid existimat moliendum, totius rei perfectionem amplitudini tuae, cuius provisionem amoremque circa rei publicae commoditates ipsis rerum documentis saepe sumus experti, una cum viro inlustri magistro officiorum, cuius administratio probatissima nobis est, delegamus, Apolloni parens karissime atque amantissime. 3. Inlustris itaque auctoritas tua certo scitura, quod tam nobis haec causa huiusque rei efficacitas cordi est, ut omnibus eam paene aliis praeponamus, quae per hanc divinam legem sanximus ad omnium provinciarum notitiam edictorum propositione pervenire constituat, quatenus summa cum celeritate modis omnibus inpleantur. Dat. XI. kal. iun. Afrodisiade, Maximo II. et Paterio vv. cc. conss.