NOV.
XX [= brev. X] DE ADLUVIONIBUS ET PALUDIBUS. (440 Sept. 21) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Cyro praefecto praetorio et consuli
designato. Suggestionibus tui culminis semper magnum aliquid rei publicae
conferendi materia ministratur, semper nobis aliquid porrigitur emendandum.
Quanta itaque magnitudinis tuae provincialium cura est, per eas quoque
non dubie declaratur. 1. Adluvionum,
quae contingere solent in praediis quae ripis quorundam fluminum terminantur,
ea natura est, ut semper incerta possessio, incertum sit eius dominium
quod possessori per alluvionem adcrescit. Nam quod hodie possidemus
nonnumquam altero die vicini fundi dominio in alteram fluminis ripam
translatum adquiritur nec tamen apud quem adcrescit semper remanet adquisitum,
sed plerumque redit ad priorem dominum cum augmento, saepe nec ad posteriorem
manet nec ad priorem redit, sed in harenam fluminis inundatione dissolvitur.
2. Ideo suggestionem tui culminis admittentes
non Aegyptiis solis nec de Nili tantum adluvionibus loquimur, sed quod
salubre est orbi terrarum atque omnibus provinciis promulgamus. Et ea,
quae per adluvionem possessoribus adquiruntur, neque ab aerario vendi
neque a quolibet peti nec separatim censeri vel functiones exigi hac
perpetuo lege valitura sancimus, ne vel adluvionum ignorare vitia vel
rem noxiam possessoribus videamur indicere. 3. Similiter
nec ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta,
si sumptibus ac laboribus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata
sunt, vel vendi vel peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones
exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae
nec diligentiam suam sibi damnosam intelligant. 4. Huius
legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri
decernimus. Inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae,
si aliquid eiusmodi suggesserit disponendum vel si preces instruxerit
petitoris, Cyre, parens karissime atque amantissime. 5. Inlustris
itaque et magnifica auctoritas tua, suggestione tui culminis hac dispositione
non admissa tantum, sed etiam conlaudata, legem hanc edictis propositis
ad omnium notitiam perferri praecipiat. Dat. XI. kal. oct. Constantinopoli,
d.n. Valentiniano a. V. et Anatolio vc. conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Hac lege sancitum est, ut, si fluvius alveum suum paulatim in aliam partem contulerit, terram ille acquirat, cuius finibus spatium terrae dignoscitur contulisse. Quam rem beneficio aquae possessoribus adquisitam nullus velut fiscalem audeat vindicare, cui rei tributum nullus adiciat. Si quis etiam paludes suo studio derivaverit et ad usum fertilitatis adduxerit, similiter hoc is qui excoluit sine censu perpetuo iure possideat neque quisquam hoc audeat a nostra munificentia postulare. |
|