NOV. XVI [= brev. VIIII]
  
DE TESTAMENTIS.
  
(439 Sept. 12)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Ita prodest gentes barbaras nostri numinis imperio mancipari, ita nostrae victoriae videbuntur obedientibus fructuosae, si pacis commoda legum regulis conponantur. Ideo divinis sensibus die noctuque res humani generis pertractantes gratum duximus deficientium quoque voluntatibus subvenire, ut pro suo quisque testetur arbitrio, ut in potestate sua suam habeat voluntatem, ut invitus nemo nec taceat nec loquatur. Illud quippe est proprie testamentum, quod testantis meram continet voluntatem. 1. Natura talis est hominum, ut quosdam diligant, alios timeant, quibusdam sint officiosae gratiae debitores, alios suspicentur, quorundam fidem intelligant eligendam, aliis nihil credendum existiment nec tamen audeant de singulis quae sentiunt confiteri. Ideo veteres testamenta scripta testibus offerebant oblatarumque eis tabularum perhiberi testimonium postulabant. Sed dum iuris antiqui cautelam paulatim mutat posteritatis inperita praesumptio et testes exigunt omnimodo quae testamento continentur agnoscere, eo res processit, ut, dum sua quisque nonnumquam iudicia publicare formidat, dum testibus testamenti sua non audet secreta committere, ne suis facultatibus inhiantes offendat, intestatus mori quam sua mentis arcana periculose patiatur exprimere. 2. Hac itaque consultissima lege sancimus, licere per scripturam conficientibus testamentum, si nullum scire volunt quae in eo scripta sunt, signatam vel ligatam vel tantum clausam involutamve proferre scripturam vel ipsius testatoris vel cuiuslibet alterius manu conscriptam eamque rogatis testibus septem numero civibus Romanis puberibus omnibus simul offerre signandam et subscribendam, dum tamen testibus praesentibus testator suum esse testamentum dixerit quod offertur eique ipse coram testibus sua manu in reliqua parte testamenti subscripserit: quo facto et testibus uno eodemque die ac tempore subscribentibus et signantibus valere testamentum nec ideo infirmari, quod testes nesciant quae in eo scripta sunt testamento. 3. Quod si litteras testator ignoret vel subscribere nequeat, octavo subscriptore pro eo adhibito eadem servari decernimus. 4. In omnibus autem testamentis, quae vel absentibus vel praesentibus testibus dictantur, superfluum est uno eodemque tempore exigere testatorem et testes adhibere et dictare suum arbitrium et finire testamentum. Sed licet alio tempore dictatum scriptumve proferatur testamentum, sufficiet uno eodemque die nullo actu interveniente testes omnes, videlicet simul nec diversis temporibus, subscribere signareve testamentum. 5. Finem autem testamenti subscriptiones et signacula testium esse decernimus. Non subscriptum namque a testibus atque signatum testamentum pro imperfecto haberi convenit. Ex imperfecto autem testamento voluntatem tenere defuncti, nisi inter solos liberos habeatur, non volumus. 6. Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, testamenta non alias valere sancimus, nisi septem testes, ut supra dictum est, simul uno eodemque tempore collecti testatoris voluntatem ut testamentum sine scriptura facientis audierint, non ut suum, ut adsolet fieri, narrantis arbitrium, hoc est ut manifeste testari se sub isdem testibus sine scriptura eo ipso tempore dicat, non futurum suae voluntatis promittat arbitrium. 7. Si quis autem testamento iure perfecto postea ad aliud pervenerit testamentum, non alias quod ante factum est infirmari decernimus, quam id quod secundum facere testator instituit iure fuerit consummatum, nisi forte, in priore testamento scriptis his, qui ab intestato ad testatoris hereditatem successionemve venire non poterant, in secunda voluntate testator eos scribere instituit, qui ab intestato ad eius hereditatem vocantur. Eo enim casu, licet inperfecta videatur scriptura posterior, infirmato priore testamento secundam eius voluntatem non quasi testamentum, sed quasi voluntatem intestati valere censemus: in qua voluntate quinque testium iuratorum depositiones sufficient. Quo non facto valebit primum testamentum, licet in eo scripti videantur extranei. 8. Illud etiam huic legi perspicimus inserendum, ut, quoniam Graece iam testari concessum est, legata quoque ac directas libertates, tutores etiam Graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita vel legata relicta vel libertates directae tutoresve dati videantur, ac si legitimis verbis ea testator dari fieri observarique iussisset, Florenti, parens karissime atque amantissime. 9. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua consultissimam legem edictis propositis ad omnium notitiam perferri praecipiat. Dat. prid. id. sept. Constantinopoli, d.n. Theodosio a. XVII. et Festo vc. conss.
I n t e r p r e t a t i o

     Haec lex multa confirmat, quae de testamentis in Theodosiani corporis auctoritate conscripta sunt, sed hoc amplius continet, ut, si aliquis iure praetorio condiderit testamentum, id est quod septem testium subscriptionibus confirmatur, auctor testamenti, si literas scit, octavus ipse subscribat, sin autem aut subscribere non potest aut literas nescit, tunc octavum pro se adhibeat subscriptorem. Nam etsi subscriptores nesciant, quid in testamenti pagina continetur, testamentum ex hac re non habetur infirmum. Testamento vero nihil detrahitur, si per plures dies dicatur fuisse dictatum, dummodo uno die sub praesentia testatoris simul omnes rogati a testatore subscribant ac suis sigillis subscriptum muniant testamentum. Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, qui suam publicare maluerit voluntatem, convocatis simul una hora septem testibus, primum pro qua re eos venire rogaveri, evidenter explanet, ut, quia testamentum non fecit, illi apud gesta defuncti publicent et allegent voluntatem. Si quis autem facto legitimo testamento aliud postea facere voluerit testamentum, non aliter quod prius factum est reddatur infirmum, nisi sequens testamentum omni fuerit firmitate conscriptum et legitimo testium numero roboratum. Nam si inperfecta fuerit forsitan deficientis secunda voluntas, tunc valeat, si in primo testamento, quod fecerat extraneos scripsit heredes et postea in secunda voluntate illos instituit vel ad successionem vocavit, qui, etiamsi non testatus fuisset, poterant in hereditate defuncti ab intestato succedere: quae tamen posterior voluntas defuncti, licet non sit perfecta, sic in omnibus quae scripta sunt valeat, ut quinque testes iurisiurandi religione confirment testatorem ad hoc eos convocasse, ut remoto priore testamento secundam in propinquis suis, quam perficere non valuit, conderet voluntatem: quae in omnibus vel circa omnes firma permaneat.