NOV.
XIIII [= brev. VII] DE PATERNIS SIVE MATERNIS BONIS. (439 Sept. 7) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Officium
est imperatoriae maiestatis his etiam, qui nondum nati sunt, providere
et in parentum contractibus futuris quoque liberis fructum naturae debitum
praeparare. 1. Praeteritae constitutiones
mulierem, morte mariti matrimonio dissoluto communibus liberis exstantibus,
donationem ante nuptias resque alias certis modis ad eam devolutas ex
mariti persona isdem liberis quibusdam condicionibus servare praeceperant.
2. Haec divus nostrae mansuetudinis avus
humana mente viros quoque, morte mulieris exstantibus liberis matrimonio
dissoluto, circa dotem resque alias certis modis ad eum ex persona mulieris
devolutas isdem condicionibus suaserat observare. 3. Nos
feliciter vinculo legis haec a viris observanda censemus. Nam generaliter,
quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus,
morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta
sunt servare sanxerunt, isdem casibus nos per huius legis auctoritatem
maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt, morte mulieris
matrimonio dissoluto, communibus liberis servare censemus nec interesse
volumus, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro muliere
dotem crediderit offerendam. Haec observari praecipimus, licet res ante
nuptias donatae, ut adsolet fieri, in dotem a muliere redigantur; 4. nam
et si culpa mulieris repudio matrimonium fuerit dissolutum, maritus
totam donationem, non partes ut in altera dote, retinebit. Dominium
autem rerum, quae liberis vel huius legis vel praeteritarum constitutionum
auctoritate servantur, ad liberos pertinere decernimus. Itaque defuncto
eo, qui eas liberis reservabat, exstantes ab omni possessore liberi
vindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent, qui eas servare debuerat.
5. Alienandi sane vel obligandi suo nomine
eas res, quae liberis servari praeceptae sunt, eis qui reservaturi sunt
adempta licentia est. Negotia vero liberorum patri utiliter administrare
concedimus. Dividendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus
pro suo arbitrio vel eligendi quem voluerint licentiam non negamus.
6. In his autem casibus, in quibus res
ut paternas mater liberis communibus servare praecepta est (hoc est
ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias venit)
vel ubi ut maternas patrem liberis communibus servare censuimus (hoc
est ubi morte mulieris matrimonio dissoluto vir ad alias nuptias venit),
si hereditatem eius parentis qui prior mortuus est non adierint liberi,
licebit eis, tamquam eius tantum res fuerint, eas sibimet vindicare,
scilicet si vel eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam,
ne, quod favore liberorum indictum est, quibusdam casibus ad laesionem
eorum videatur inventum. 7. Illud etiam
humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu,
quo lucratur vel mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus
eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt (hoc est ubi primum matrimonium
alterius morte dissolvitur, nec superstes ad secundas nuptias venit),
si res vel maritus vel uxor (hoc est qui superstes est) non consumpserit
vel alienaverit, quod eis ad secundas nuptias non venientibus quasi
rerum dominis concessum esse non dubium est, si hereditatem eius qui
posterior moritur liberi adire noluerint, ut eis liceat res a patre
profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere. 8. Quod
autem scitis prioribus continetur, nec a filia quae in potestate est
donationem ante nuptias patri nec a filio dotem acquiri, eo addito confirmamus,
ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis exstantibus
moriantur, ad liberos eorum eadem res iure hereditatis, non ad patrem
iure peculii transmittatur, nec per nepotes avo videlicet adquirendae,
Florenti, parens karissime atque amantissime. 9. Inlustris
itaque ac magnifica auctoritas tua legem saluberrime promulgatam ad
omnes populos edictis propositis faciat pervenire. Dat. VII. id. sept.
Constantinopoli, d.n. Theodosio a. XVII. et Festo vc. conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec lex confirmat, ut, sicut mulier post mortem mariti omnia, quae ad eam de rebus mariti quolibet ordine pervenerunt, totum filiis profuturum debeat conservare, hoc etiam et patres de rebus maternis simili observatione custodiant excepto quod eis fuerit filiorum morte quaesitum ea ratione, sicut lex Theodosiani in octavo libro declarat, si ad secunda vota venerint aut forte non venerint. Res quae filiis iussae sunt reservari, post quorum obitum si alienatae vel obligatae quoquo pacto fuerint, ubicumque eas potuerint invenire, ad suum dominium filios praecipit revocare. Nam permisit, ut mulier de sponsalicia donatione quam a marito percepit, si proprium mulier nihil habeat, dotem exinde ipsi marito possit offerre. Causas vero filiorum patres agere utiliter et cum summa strenuitate constituit et ut dividere aequaliter inter filios facultates maternas aut per se aut per quos elegerint habeant potestatem. Sane de omnibus rebus uxoris, quae ad proprietatem mariti quolibet titulo vel nomine, seu donatione seu testamento seu morte filii, pervenerint, etiamsi ad alias nuptias non transierit, si mortuo eo hereditatem eius filii adire noluerint, omnia, quae de maternis bonis maritus quocumque ordine habuit adquisita, filii sibi, sicut reliquas maternas facultates, apud quoscumque invenerint vindicabunt. Simili ratione, si et mater marito mortuo, etiamsi ad secundas nuptias non venerit, si hereditatem eius filii adire noluerint, omnia, quae de patris facultatibus mater eorum quoquo modo, ut superius dictum est, adquisivit, filii post mortem matris, cuius hereditatem repudiaverint ad integrum sibi vindicent et defendant: quia iustitiae intuitu constat esse prospectum, ut, quia nihil de illius parentis rebus qui posterior moritur habere dinoscitur, vel ea, quae ex prioris mortui parentis bonis esse constat, ad filios debeant integra pertinere. Reliquum vero huius legis in aliis legibus habetur expositum. |
|