NOV. XIII [= brev. VI]
  
CONTRA SENTENTIAS PRAEFECTORUM PRAETORIO INIUSTAS
  
POST SUCCESSIONEM INTRA BIENNIUM SUPPLICANDUM.
  
(439 Aug. 13)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Thalassio praefecto praetorio illyrici. Suggestio sublimitatis tuae et nobis non probatae legis abrogandae materiam ministravit et, quae sit in examinandis litigatorum allegationibus tua celsitudo, monstravit. Quid enim litigantibus in amplissimo tuae sedis iudicio relinquitur, si post sententiam, quam nefas est appellatione suspendi, nec nostrae serenitatis imploretur auxilium? 1. Ideo hac lege perpetuo valitura litigantibus in amplissimo praetorianae praefecturae iudicio, si contra ius se laesos adfirment, supplicandi licentiam ministramus, licet pro curia vel alia qualibet publica utilitate dicatur prolata sententia. Nec enim publice prodest singulis legum adminicula denegari, Thalassi parens karissime atque amantissime. 2. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua constitutione, quae adversus sententiam pro curia latam supplicare prohibuit, omni parte cassata sciat preces intra biennium tantum nostro numini contra cognitionales sedis tuae sententias offerendas, post successionem videlicet iudicis numerandum. 3. Huius legis ne quem latere possit utilitas, edictis propositis eam ad omnium notitiam venire praecipiat. Dat. III. id. aug. Constantinopoli, d.n. Theodosio a. XVII. et Festo vc. conss.
I n t e r p r e t a t i o

     Contra iudicem, adversus cuius potentiam non licuerit appellare, iubet haec lex, ut, cum privatus effectus fuerit, intra biennium liceat cuicumque qui iniuste oppressus est rerum dominis supplicare, ut illis iterum audientia deputetur. Quod si intra biennium post successionem illius non supplicaverint, quae contra eos fuerant iudicata serventur et perpetuam teneant firmitatem.