NOV. XI [= brev. V]
  
DE TUTORIBUS.
  
(439 Iul. 10)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Cum in omnibus rebus tum vel maxime moderamen desideratur in legibus, per quas delinquentes pro qualitate criminum convenit emendari. Nec enim utile est vel a iudicibus observandum, quod modum emendationis excedit. Sic constitutionem, quae matres pupillis vel minoribus defensionem legitimam non petentes vel relictarum rerum inventarium non facientes mori praecepit intestatas, utpote amaram ac matres inmoderata poena plectentem, antiquari decernimus. 1. Sed ne, superflua vel inhumana resecantes inpunitatem delinquentibus promittere videamur, hac saluberrima lege pupillorum quoque utilitatibus censuimus providendum. Sciant itaque qui ad successionem vocantur pupilli mortui, si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint intra annum, omnem eis, sive ab intestato sive iure substitutionis, successionem eius, si inpubes moritur, denegandam. 2. Idemque observari volumus, et si mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit. 3. Quod si contra huius legis auctoritatem, antequam haec adinpleverit, secundo se marito crediderit copulandam, mariti quoque eius praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia, Florenti parens karissime atque amantissime. 4. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram edictis propositis ab omnibus observari praecipiat. Dat. VI. id. iul. Constantinopoli, d.n. Theodosio a. XVII. et Festo v. c. conss.
I n t e r p r e t a t i o

     Lex ista liberat matres a poena illa, quae fuerat in Theodosiani codicis corpore constituta, ut, si non providissent filiis tutores vel rerum inventarium non fecissent, faciendi de rebus suis testamenta vel donandi cui voluissent non haberent liberam potestatem et insuper notarentur infamia. Sed haec constitutio, ut matrem de praedicta poena liberat, ita minoribus in hac parte consulit, ut, si mater tutelam filiorum gerendam legitime susceperit et se iurisiurandi interpositione constrinxerit, si ad alias nuptias contra promissa transierit et alium tutorem filiis deducta ratione non dederit aut quae eam constiterit debere non ante persolverit contra legis huius ordinationem veniens, non solum eius bona, si debitrix exstiterit, filiis teneantur obnoxia, verum etiam secundi mariti, qui obligatae personae coniunctus est, facultas in eo, quod debitum processerit loco pignoris teneatur, donec omne debitum quod ratio tutelae invenerit suppleatur. Nam etiam pupillis in ea parte lex ista praestat auxilium, ut patre defuncto si filio inpuberi, id est infra annum quartum decimum, hae personae, quae ei defuncto possunt legibus et iure succedere, si non aut agendam tutelam ipsi susceperint aut petierint tutorem, qui res eius aut ipsum minorem debeat gubernare, ab eius successione habeantur extranei: illis sine dubio profutura successione, qui ad petendos tutores lege non tenentur adstricti et defuncto cognationis gradu inveniuntur esse propinqui.