NOV. X
  
DE POSTULANDO ET DE PERPETUANDA ADVOCATIONE.
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Nov. X, 1 (439 Apr. 19).
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Providentissime suggestis lege saluberrima subvenimus. Enervasse curias vel provinciarum officia effusam in amplissimae praefecturae iudicio postulandi cupiditatem inlecebris inmunitatis accensam tui culminis suggestione conperimus. Dispositiones itaque sublimitatis tuae in hoc quoque secuti negotio perpetuo lege valitura decernimus curiales, qui post sexaginta quattuor priores advocatos contra licitum iam in amplissimo foro postulandi sibimet usurpavere licentiam, per substitutum munia suae civitatis agnoscere nulloque sacrarum constitutionum, quae de advocatis latae sunt, beneficio frui, nisi ad fisci nostri pervenerint patronatum. Cum vero advocationem fisci susceperint, omnibus aliis perfruantur, substituto curiam non fraudantes, ulterius neque curiali neque cohortali advocatorum praefecturae consortio sociando. 1. Sed quo numerus, ut suggeritur, infinitus eorum, qui post centum quoque et quinquaginta passim matriculis continentur, quadam valeat provisione deminui, nullum ad advocationem fori culminis tui post hos, qui iam matriculis continentur, iubemus accedere, nisi ad centum numerus advocatorum pervenerit. Hunc enim numerum utpote sufficientem litibus amplissimae praefecturae nec minui volumus nec augeri concedimus. 2. Sed ne dura illis, qui supra numerum veniunt constitutum, longi temporis expectatio videatur, liberam eis ad alia, si voluerint, fora migrandi tribuimus facultatem nulla e minoribus iudiciis praescriptione pellendis. 3. Superest non solum fugiendi provincias advocatis necessitatem, extinguere, sed etiam amplectendi eas atque in advocationis earum officio, perseverandi ministrare materiam. Quod ita credimus eventurum, si ipsis quoque advocationis praemium securitas proponatur. Sic factiones eorum non timeant, contra quos clientibus suis fideliter adfuerint, si officiis amplissimarum potestatum suas non viderint subiacere fortunas. 4. Quamobrem nihil advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quis existimet iniungendum, nulla eis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium inponatur, nihil denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in ea dumtaxat provincia, ubi advocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptaverit, Florenti, parens karissime atque amantissime. 5. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua legem hanc curiis civitatibus provinciis profuturam edictis propositis ad omnium notitiam perferri praecipiet. Dat. XIII. kal. mai. Constantinopoli, Theodosio a. XVII. cons.
 

 
Nov. X, 2 (439 Apr. 19).
 

 
     Idem aa. Florentio praefecto praetorio. Eloquentia non ut aliae res senio deterioratur. Nullus enim eius est finis, nisi exercitationis eius cottidianae studium denegetur. Unde advocationem certo tempore artare litigatoribus noxium, grave iudicantibus aestimantes constitutionem abrogamus, quae XX annorum curriculis silentium imperat advocatis, Florenti parens karissime atque amantissime. 1. Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua saluberrimam legem edictis propositis ad omnium notitiam pervenire praecipiat, quo praeter advocatos virorum inlustrium praefectorum, quos ad finem advocationis specialium privilegiorum fructus, proposita etiam palma dignitatis hortatur, sciant alii, lege priore sublata, postulandi sibi licentiam datam nullo tempore praescribendam. Dat. XIII. kal. mai. Constantinopoli, Theodosio a. XVII. cons.