NOV. I [= brev. I]
  
DE THEODOSIANI CODICIS AUCTORITATE.
  
(438 Feb. 15)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto Orientis. Saepe nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis propositis praemiis, quibus artes et studia nutriuntur, tam pauci rarique exstiterint, qui plene iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto lucubrationum tristi pallore vix unus aut alter receperit soliditatem perfectae doctrinae. 1. Quod ne quoquam ulterius sedula ambiguitate tractetur, si copia immensa librorum, si actionum diversitas difficultasque causarum animis nostris occurrat, si denique moles constitutionum divalium, quae velut sub crassae demersa caliginis et obscuritatis vallo sui notitiam humanis ingeniis interclusit, verum egimus negotium temporis nostri, et discussis tenebris conpendio brevitatis lumen legibus dedimus, electis viris nobilibus exploratae fidei, famosae doctrinae, quibus delegata causa civilis officii, purgata interpretatione, retro principum scita vulgavimus, ne iurisperitorum ulterius severitate mentita dissimulata inscientia, velut ab ipsis adytis exspectarentur formidanda responsa, cum liquido pateat, quo pondere donatio deferatur, qua actione petatur hereditas, quibus verbis stipulatio colligatur, ut certum vel incertum debitum sit exigendum. Quae singula prudentium detecta vigiliis in apertum lucemque deducta sunt nominis nostri radiante splendore. 2. Nec parvum pretium sibi hoc suspicentur esse delatum, quibus divina sensa pectoris nostri mandavimus. Etenim si recte mentis acie futura prospicimus, ad posteros usque devenient laboris nostri consortio. 3. Quamobrem detersa nube voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates adtritae sunt, conpendiosam divalium constitutionum scientiam ex divi Constantini temporibus roboramus, nulli post Kal. Ian. concessa licentia ad forum et cotidianas advocationes ius principale deferre vel litis instrumenta componere, nisi ex his videlicet libris, qui in nostri nominis vocabulum transierunt et sacris habentur in scriniis. Quamquam nulli retro principum aeternitas sua detracta est, nullius latoris occidit nomen: immo lucis gratia mutuati claritudine consultorum augusta nobiscum societate iunguntur. Manet igitur manebitque perpetuo elimata gloria conditorum nec in nostrum titulum demigravit nisi lux sola brevitatis. 4. Et quamvis nostris auspiciis totius operis instauratio deberetur, adtamen magis imperatorium magisque credidimus gloriosum, si fugata invidia perennitatis iure memoria remaneret auctorum. Nobis ad fructum bonae conscientiae satis abundeque sufficiet, revelatis legibus inventa maiorum obscuritatis iniuria vindicasse. 5. His adicimus nullam constitutionem in posterum velut latam in partibus occidentis aliove in loco ab invictissimo principe filio nostrae clementiae, perpetuo Augusto Valentinianus posse proferri vel vim legis aliquam obtinere, nisi hoc idem divina pragmatica nostris mentibus intimetur. 6. Quod observari necesse est in his etiam, quae per Orientem nobis auctoribus promulgantur; falsitatis nota damnandis, quae ex tempore definito Theodosiano non referuntur in codice, exceptis his, quae habentur apud militum sancta principia, vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia quae in regestis diversorum officiorum relata sunt. 7. Longum est memorare, quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis suis Antiochus cuncta sublimis, ex-praefecto et consule, quid Maximinus, vir inlustris, ex-quaestore nostri palatii, eminens omni genere litterarum; quid Martyrius vir inlustris, comes et quaestor, nostrae clementiae fidus interpres, quid etiam Sperantius, Apollodorus Theodorus viri spectabiles, comites sacri nostri consistorii; quid Epigenes vir spectabilis comes et magister memoriae, quid Procopius, vir spectabilis comes, et magistro libellorum, iure omnibus veteribus comparandi. 8. Quod restat, Florenti, parens karissime atque amantissime inlustris et magnifica auctoritas tua, cui amicum, cui familiare est placere principibus, edictis propositis in omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita maiestatis augustae nostrae faciat pervenire. Dat. XV. kal. mart. Constantinopoli, d n Theodosio a. XVI. cons. et qui fuerit nuntiatus.
I n t e r p r e t a t i o
     Haec lex dicit, ut Theodosiani codicis auctoritas omni firmitate subsistat.