NOV. VIIII [=
brev. IIII] NE CURIALIS PRAEDIUM ALTERIUS CONDUCAT AUT FIDEIUSSOR CONDUCTORIS EXSISTAT. (439 April. 7) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio pf. p. Orientis et exconsule.
Non dubium est, in legem committere eum, qui verba legis amplexus contra
legis nititur voluntatem. Nec poenas insertas legibus evitabit, qui
se contra iuris sententias scaeva praerogativa verborum fraudulenter
excusat. 1. Curiales
ne ad procurationem rerum alienarum accederent, cautum est providentissima
sanctione, cuius in fraudem conducendi eos sibimet usurpare licentiam,
sublimitatis tuae suggestione comperimus. Quos licet pristinae legis
laqueis irretiri cernamus (conductionem namque speciem esse procurationis,
certissimum est), attamen ne sub fraudis suae velamine legis lateant
contemptores, neve eis fucata suae calliditatis excusatio relinquatur,
hac perpetuo lege valitura sancimus, conducendi quoque fundos alienos
licentiam curialibus amputari, locatas res fisci viribus vindicari.
2. Conductor itaque locatori vel contra
locator conductori contra hanc legem nulla tenebitur actione. Nullum
enim pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri
volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente.
3. Quod ad omnes etiam legum
interpretationes, tam veteres quam novellas, trahi generaliter imperamus,
ut legislatori, quod fieri non vult, tantum prohibuisse sufficiat, cetera
quasi expressa ex legis liceat voluntate colligere: hoc est, ut ea,
quae lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solum inutilia, sed
pro infectis etiam habeantur, licet legislator fieri prohibuerit tantum,
nec specialiter dixerit, inutile debere esse, quod factum est. Sed et
si quid fuerit subsecutum ex eo vel ob id, quod interdicente factum
est lege, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus.
4. Sed quo omnis fraudis semen
per hanc legem curialibus radicitus amputetur, nec fidem suam pro conductoribus
fundorum interponere concedimus curiales. Cur enim conductio prohibetur,
si conductionis periculum vel sollicitudo permittitur? Secundum praedictam
itaque regulam, quam ubique servari, factum lege prohibente, censuimus,
certum est, nec stipulationem eius modi tenere, nec mandatum ullius
esse momenti, nec sacramentum admitti, nec actionem quolibet pacto adversus
eum fideiussorem competere locatori, florenti, parens carissime atque
amantissime. 5. Illustris
itaque et magnifica auctoritas tua providentissime constituta edictis
propositis ad omnes provincias perferri praecipiat. Dat. VII. id. april. Constantinopoli, Theodosius a. XVII. et Festo v. c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Nullus
curialium in fiscali vel in privato agro conductor accedat, nec pro
aliquo conductore fideiussor exsistat. Quod si quis curialem in agro
suo susceperit conductorem aut pro alio conductore fideiussorem acceperit
curialem, actionem suam noverit in omnibus vacuari. Nam et ager
ipse, qui a possessore curiali conductus est, fisci viribus vindicetur.
Curialis vero pro supra scriptis condicionibus*, etiamsi cautionem emiserit,
non teneatur. |
|