NOV. III [=
brev. III] DE IUDAEIS SAMARITANIS HAERETICIS ET PAGANIS. (438 Ian. 31) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio pf. p. Inter ceteras sollicitudines,
quas amor publicus pervigili cogitatione nobis indixit, praecipuam imperatoriae
maiestatis curam esse perspicimus verae religionis indaginem; cuius
si cultum tenere potuerimus, iter prosperitatis humanis aperimus inceptis.
Quod usu longae aetatis experti, piae mentis arbitrio ad posteros usque
perennitatis iure fundare decrevimus caerimonia sanctitatis.
1. Quis enim tam mente captus,
tam novae feritatis immanitate damnatus est, ut, quum videat coelum
divinae artis imperio incredibili celeritate intra sua spatia metas
temporum terminare, quum siderum motum, vitae commoda moderantem, dotatam
messibus terram, mare liquidum et immensi operis vastitatem finibus
naturae conclusam, tanti secreti, tantae fabricae non quaerat auctorem?
Quod sensibus excaecatos iudaeos, samaritas, paganos et cetera haereticorum
genera portentorum audere cognoscimus. Quos si ad sanitatem mentis egregiae
lege medica revocare conemur, severitatis culpam ipsi praestabunt, qui
durae frontis obstinato piaculo locum veniae non relinquunt.
2. Quamobrem quum, sententia
veteri, desperatis morbis nulla sit adhibenda curatio, tandem, ne ferales
sectae in vitam, immemores nostri saeculi, velut indiscreta confessione
licentius evagentur, hac victura in omne aevum lege sancimus, neminem
iudaeum, neminem samaritam neutra lege constantem ad honores et dignitates
accedere, nulli administrationem patere civilis obsequii, nec defensoris
fungi saltem officio. Nefas quippe credimus, ut supernae maiestati et
romanis legibus inimici cultores etiam nostrarum legum surreptivae iurisdictionis
habeantur obtentu, et acquisitae dignitatis auctoritate muniti adversum
christianos et ipsos plerumque sacrae religionis antistites, velut insultantes
fidei nostrae, iudicandi vel pronuntiandi quod velint habeant potestatem:
3. Illud etiam pari consideratione
rationis arcentes, ne qua synagoga in novam fabricam surgat, fulciendi
veteres permissa licentia, quae ruinam praesentaneam minitantur.
4. His adiicimus, ut quicumque*
servum seu ingenuum invitum vel suasione plectenda ex cultu christianae
religionis in nefandam sectam ritumve traduxerit, cum dispendio fortunarum
capite puniendum. 5. Ut
quisque igitur vel infulas ceperit, acquisitis dignitatibus non potiatur,
vel synagogam exstruxerit, compendio ecclesiae catholicae se noverit
laborasse. Immo qui ad honores irrepsit, habeatur, ut ante, condicionis*
extremae, etiamsi honorariam promeruerit dignitatem. Et qui synagogae
fabricam coepit non studio reparandi, cum damno quinquaginta librarum
auri fraudetur ausibus suis. Cernat praeterea bona sua proscripta, poenae
mox sanguinis destinandus, qui fidem alterius expugnavit perversa doctrina.
6. Et quoniam decet imperatoriam
maiestatem ea provisione cuncta complecti, ut in nullo publica laedatur
utilitas, curiales civitatum omnium, nec non cohortalinos, onerosis
quin etiam militiae seu diversis officiis facultatum et personalium
munerum obligatos suis ordinibus, cuiuscumque* sectae sint, inhaerere
censemus, ne videamur hominibus exsecrandis contumelioso ambitu immunitatis
beneficium praestitisse, quos volumus huius constitutionis auctoritate
damnare. 7. Hac exceptione
servata, ut apparitores memoratarum sectarum in privatis dumtaxat* negotiis
nullius iudicis sententias exsequantur, nec carcerali praesint custodiae,
ne christiani, ut fieri assolet, nonnumquam* obstrusi custodum odiis
alterum carcerem patiantur, incertum, an iure videantur inclusi.
8. Hinc perspicit nostra clementia,
paganorum quoque et gentilis immanitatis vigiliam nos debere sortiri,
qui, naturali vesania et licentia pertinaci, verae religionis tramite
dissidentes, nefarios sacrificiorum ritus et funestae superstitionis
errores occultis exercere quodammodo solitudinibus dedignentur, nisi
ad supernae maiestatis iniuriam et temporis nostri contemptum eorum
scelera professionis genere publicentur, quos non promulgatarum legum
mille terrores, non denuntiati exsilii poena compescunt; ut, si emendari
non possint, mole saltem criminum et illuvie victimarum discerent abstinere.
Sed prorsus ea furoris peccatur audacia, iis improborum conatibus patientia
nostra pulsatur, ut, si oblivisci cupiat, dissimulare non possit. Quamquam
igitur amor religionis numquam* possit esse securus, quamquam pagana
dementia cunctorum suppliciorum acerbitates exposcat, lenitatis tamen
memores nobis innatae, trabali iussione decrevimus, ut, quicumque* pollutis
contaminatisque mentibus in sacrificio quolibet in loco fuerit comprehensus,
in fortunas eius, in sanguinem ira nostra consurgat. Oportet enim dare
nos hanc victimam meliorem, ara christianitatis intacta servata. An
diutius perferemus, mutari temporum vices irata coeli temperie? Quae
paganorum exacerbata perfidia nescit naturae libramenta servare. Unde
enim ver solitam gratiam abiuravit? Unde aestas messe ieiuna laboriosum
agricolam in spe destituit aristarum? Unde hiemis intemperata ferocitas
ubertatem terrarum penetrabili frigore sterilitatis laesione damnavit?
Nisi quod ad impietatis vindictam transit legis
suae natura decretum. Quod ne posthac sustinere cogamur, pacifica
ultione, ut diximus, pianda est superni numinis veneranda maiestas.
9. Superest, ut, quae in manichaeos,
deo semper offensos, quae in eunomianos, haereticae fatuitatis auctores,
quae in montanistas, cataphrygas, photinianos, priscillianistas, ascodrogos,
hydroparastatas, borboritas, ophitas innumerabilibus constitutionibus
lata sunt, cessante desidia, celeri exsecutioni mandentur, Florenti,
parens carissime atque amantissime. 10. Illustris
igitur et magnifica auctoritas tua, cui cordi est, quum divinis, tum
principalibus adhibere iussionibus famulatum, quae insatiabili catholicae
religionis honore decrevimus, propositis excellentiae suae solenniter
edictis, in omnium faciat pervenire notitiam. Provinciarum quoque moderatoribus
praecipiat intimari, ut et eorum pari sollicitudine cunctis civitatibus
atque provinciis, quae necessario sancimus, innotescant. Dat. prid.
kal. febr. Constantinopoli, Theodosius a. XVI. cos. et qui fuerit nuntiatus.
Eodem exemplo viro illustri pf. p. Illyrici. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex specialiter iubet, ut nullus iudaeus, nullus samaritanus ad nullum
militiae aut administrationis honorem possit accedere, neque defensoris
officium ulla ratione suscipere, neque carceris esse custodes: ne forsitan
sub specie cuiuslibet officii christianos vel etiam sacerdotes sub quacumque*
occasione iniuriis audeant fatigare, ne supra scripti, qui inimici legis
nostrae sunt, legibus nostris aliquos aut condemnare aut iudicare praesumant.
Nullam denuo audeant construere synagogam. Nam si fecerint, noverint,
hanc fabricam ecclesiae catholicae profuturam, et quinquaginta pondo
auri auctores fabricae esse mulctandos. Sed hoc sibi sciant esse concessum,
ut ruinas synagogarum suarum debeant reparare. Hoc etiam specialiter
in hac lege comprehensum est, ut nullus iudaeus servum aut ingenuum
christianum audeat quacumque* persuasione in suam legem transferre.
Quod si fecerit, amissis facultatibus, capite puniatur. De reliquo vero
haec lex damnat sectas, quae nominatim hac lege continentur insertae. |
|