NOV. XX [=
brev. X] DE ADLUVIONIBUS ET PALUDIBUS. (440 Sept. 21) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Cyro pf. p. et consuli designato. Suggestionibus
tui culminis semper magnum aliquid rei publicae conferendi materiae
ministrantur, semper nobis aliquid porrigitur emendandum. Quanta itaque
magnitudinis tuae provincialium cura est, per eas quoque non dubie declaratur.
1. Alluvionum, quae contingere
solent in praediis, quae ripis quorundam fluminum terminantur, ea natura
est, ut semper incerta possessio, incertum sit eius dominium, quod possessori
per alluvionem accrescit. Nam quod hodie possidemus, nonnumquam* altero
die vicini fundi dominio, in alteram fluminis ripam translatum, acquiritur,
nec tamen apud eum, cui accrescit, semper remanet acquisitum, sed plerumque
redit ad priorem dominum cum augmento. Saepe nec ad posteriorem manet, nec ad priorem redit, sed in arenam
fluminis inundatione dissolvitur. 2. Ideo
suggestionem tui culminis admittentes, non aegyptiis solis, nec de nili
tantum alluvionibus loquimur, sed quod salubre est, orbi terrarum atque
omnibus provinciis promulgamus. Et ea, quae per alluvionem possessoribus
acquiruntur, neque ab aerario vendi, neque a quolibet peti, nec separatim
censeri vel functiones exigi, hac perpetuo lege valitura sancimus, ne
vel alluvionum ignorare vitia vel rem noxiam possessoribus videamur
indicere. 3. Similiter
nec ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta,
si sumptibus* ac laboribus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata
sunt, vel vendi, vel peti, vel quasi fertilia separatim censeri, vel
functiones exigi concedimus, ne doleant diligentes, operam suam agri
dedisse culturae, nec diligentiam suam sibi damnosam intelligant.
4. Huius legis temeratores quinquaginta
librarum auri condemnatione coerceri decernimus. Inter quos habendum
est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eius modi suggesserit
disponendum, vel si preces instruxerit petitoris, cyre, parens carissime
atque amantissime. 5. Illustris
itaque et magnifica auctoritas tua, suggestione tui culminis hac dispositione
non admissa tantum, sed etiam collaudata, legem hanc edictis propositis
ad omnium notitiam perferri praecipiat. Dat. XI. kal. oct. Constantinopoli, Valentinianus a. V. et Anatolio
v. c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Hac
lege sancitum est, ut, si fluvius alveum suum paulatim in aliam partem
contulerit, terram ille acquirat, cuius finibus spatium terrae dignoscitur
contulisse. Quam rem beneficio aquae possessoribus acquisitam nullus
velut fiscalem audeat vindicare: cui rei tributum nullus adiiciat. Si
quis etiam paludes suo studio derivaverit et ad usum fertilitatis adduxerit,
similiter hoc is, qui excoluit, sine censu perpetuo iure possideat,
neque quisquam hoc audeat a nostra munificentia postulare. |
|