NOV.
II [=
brev. II] DE CONFIRMATIONE LEGUM NOVELLARUM DIVI THEODOSII A. (447 Oct. 1) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Domino
Valentinianus, inclito, victori ac triumphatori, semper augusto filio
Theodosius perpetuus Augustus pater. Postquam in corpus unius codicis
divorum retro principum constitutiones nostrasque redegimus, aliam mox
legem pietas nostra promulgavit, quae tam confecto codici vires auctoritatemque
tribueret, nec aliter in iudicio quas contineret leges, nisi ex ipso
proferrentur, valere praeciperet; quod si quid iuris ab altero nostrum
postea conderetur, ita demum in alterius quoque principis regno vires
proprias obtineret, quod generatim constitutum esset, si divinis prosequentibus
scriptis ad alterum principem fuisset emissum. 1. Quia
igitur, diversis emergentibus causis, per hoc transacti temporis intervallum
ferri leges alias emergentium rerum necessitas persuasit, quae, nobis
perpetua rerum publicarum occupatione districtis, ad scientiam perferri
tuae maiestatis minime potuerunt, necessarium duximus, has nunc saltem
universas tuae serenitati cum nostrae maiestatis subnotatione transmittere,
quo subiectis et provinciis et populis solenniter innotescant, earumque
vis etiam in occiduis partibus incipiat observari. 2. Ac
lites, quas inchoatas quidem, necdum tamen finitas eo tempore, quo publicantur,
invenerint, secundum earum tenorem volumus terminari: illas autem, quae
iam vel sententiis definitivis vel transactionibus decisae sunt, minime
resuscitari. 3. Eas
igitur, domine sancte fili, auguste venerabilis, cunctis ex more facias
divulgari, et invicem mihi et provincialibus et populis orientalibus
cavenda observandaque cum suae manus adumbratione transmitti, quaecumque*
per id temporis spatium vestra perennitas generaliter promulgavit. Dat. kal. oct. Constantinopoli, Ardabure v. c. cos. Et qui fuerit
nuntiatus. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex novellarum legum constitutiones praecipit observari. |
|