NOV. XV NE CURIALIS AD SENATORIAM DIGNITATEM VEL AD ALIQUEM HONOREM ADSPIRET. |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). Nov. XV, 1 [= brev. VIII] (439 Sept. 12). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum urbis Constantinopolitanae.
Splendidissimo coetui vestro, patres conscripti, placere confidimus,
si civitatum commodis consulatur. Vestrum nempe est velle civitates
augeri. Vos curiis peculiariter prospicere consuestis, si quidem vobis
nostro iudicio res publica solet gubernanda committi. Nam etsi otio
frui vos quodam tempore patiamur, ne labore videamini fatigari continuo,
non tamen ideo cura vos deserit optime regendae rei publicae. Quamobrem
lege curiis profutura vobis, patres conscripti, vel maxime gratulamur.
1. Suggestione viri illustris
atque magnifici praefecti praetorio orientis et exconsule florentii
comperimus, quosdam curiales, iniuriis se praesidum subtrahere cupientes,
ad senatoriae dignitatis praerogativam confugere. Hoc curias enervare,
non dubium est; curialibus quippe praeturae munus impositum, patrias
etiam functiones ac suae quemque imunia civitatis, patrimoniis eorum
eo modo consumptis*, denegare compellit. 2. Sed
et quod motibus se iudicum reverentia subtrahunt dignitatis, publicis
commoditatibus noxium esse perspicitis. Cessat enim debitorum compulsio,
si debitorem desiderat exsecutor. Lege itaque perpetuo valitura decernimus,
nullum posthac curialem senatoriae sibimet dignitatis infulas usurpare,
nulli curiali licentiam dari, clarissimo se permiscendi consortio.
3. Sed ne providentissime constituta
quibusdam praeteritis semiplena reliquisse noscamur, illis etiam curialibus,
qui iam senatoriam adepti sunt dignitatem, praeturae munus remitti decernimus,
qui nondum praetores sunt nominati, vel quos nominatos nondum amplissimi
vestri coetus sententia praeturae muneri mancipavit obnoxios. Dat. prid.
id. sept. Constantinopoli, Theodosius a. XVII. et Festo v. c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex hoc praecepit, ut nullus curialis natus ad aliquos honores adspiret,
nec dignitatem aliquam supplicando tentet assumere, nisi tantum officia
curiae debita se noverit subiturum. |
|