NOV. XIIII [=
brev. VII] DE PATERNIS SIVE MATERNIS BONIS. (439 Sept. 7) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio pf. p. Officium est imperatoriae
maiestatis, iis etiam, qui nondum nati sunt, providere et in parentum
contractibus futuris quoque liberis fructum naturae debitum praeparare.
1. Praeteritae constitutiones
mulierem, morte mariti matrimonio dissoluto communibus liberis exstantibus,
donationem ante nuptias resque alias certis modis ad eam devolutas ex
mariti persona iisdem liberis quibusdam condicionibus* servare praeceperant.
2. Haec divus nostrae mansuetudinis
avus humana mente viros quoque, morte mulieris exstantibus liberis matrimonio
dissoluto, circa dotem resque alias certis modis ad eum ex persona mulieris
devolutas iisdem condicionibus* suaserat observare. 3. Nos
feliciter vinculo legis haec a viris observanda censemus. Nam generaliter,
quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus,
morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta
sunt, servare sanxerunt, iisdem casibusnos per huius legis auctoritatem
maritum quoque, quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt, morte mulieris
matrimonio dissoluto, communibus liberis servare censemus, nec interesse
volumus, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro muliere
dotem crediderit offerendam. Haec observari praecipimus, licet res ante
nuptias donatae, ut assolet fieri, in dotem a muliere redigantur.
4. Nam et si culpa mulieris repudio
matrimonium fuerit dissolutum, maritus totam donationem, non partes,
ut in altera dote, retinebit, dominium autem rerum, quae liberis vel
huius legis vel praeteritarum constitutionum auctoritate servantur,
ad liberos pertinere decernimus. Itaque defuncto eo, qui eas liberis
reservabat, exstantes ab omni possessore liberi vindicabunt, consumptas*
ab heredibus eius exigent, qui eas servare debuerat. 5. Alienandi
sane vel obligandi suo nomine eas res, quae liberis servari praeceptae
sunt, eis, qui reservaturi sunt, adempta* licentia est. Negotia vero liberorum patri utiliter administrare concedimus. Dividendi
quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio vel eligendi,
quem voluerint, licentiam non negamus. 6. In
his autem casibus, in quibus res ut paternas mater liberis communibus
servare praecepta est (hoc est ubi, morte mariti matrimonio dissoluto,
mulier ad alias nuptias venit), vel ubi ut maternas patrem liberis communibus
servare censuimus (hoc est ubi, morte mulieris matrimonio dissoluto,
vir ad alias nuptias venit), si hereditatem eius parentis, qui prior
mortuus est, non adierint liberi, licebit eis, tanquam eius tantum res
fuerint, eas sibimet vindicare, scilicet si vel eius, qui posterior
moritur, hereditatem crediderint adeundam, ne, quod favore liberorum
indictum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum videatur inventum.
7. Illud etiam humanis sensibus
huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu, quo lucratur vel
mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus eas, quae ex
bonis mulieris ad eum transeunt (hoc est ubi primum matrimonium alterius
morte dissolvitur, nec superstes ad secundas nuptias venit), si res
vel maritus vel uxor (hoc est qui superstes est) non consumserit vel
alienaverit (quod eis ad secundas nuptias non venientibus quasi rerum
dominis concessum esse, non dubium est), si hereditatem eius, qui posterior
moritur, liberi adire noluerint, ut eis liceat res a patre profectas
ut paternas, a matre ut maternas accipere. 8. Quod
autem scitis prioribus continetur, nec a filia, quae in potestate est,
donationem ante nuptias patri, nec a filio dotem acquiri, eo addito
confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis
exstantibus moriantur, ad liberos eorum eadem res iure hereditatis,
non ad patrem iure peculii transmittatur, nec per nepotes avo videlicet
acquirendae, florenti, parens carissime atque amantissime.
9. Illustris itaque ac magnifica
auctoritas tua legem saluberrime promulgatam ad omnes populos edictis
propositis faciat pervenire. Dat. VII. id. sept. Constantinopoli, Theodosius
a. XVII. et Festo v. c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex confirmat, ut, sicut mulier post mortem mariti omnia, quae ad eam
de rebus mariti quolibet ordine pervenerunt, totum filiis profuturum
debeat conservare, hoc etiam et patres de rebus maternis simili observatione
custodiant (excepto, quod eis fuerit filiorum morte quaesitum, ea ratione,
sicut lex Theodosiani in octavo libro declarat), si ad secunda vota
venerint aut forte non venerint: post quorum obitum si alienatae vel
obligatae quoquo pacto fuerint res, quae filiis iussae sunt reservari,
ubicumque* eas potuerint invenire, ad suum dominium filios praecipit
revocare. Nam permisit, ut mulier de sponsalicia* donatione, quam a
marito suscepit, si proprium mulier nihil habeat, dotem exinde ipsi
marito possit offerre. Causas vero filiorum patres agere utiliter, cum
summa strenuitate constituit, et ut dividere aequaliter inter filios
facultates maternas aut per se, aut per quos elegerint, habeant potestatem.
Sane de omnibus rebus uxoris, quae ad proprietatem mariti quolibet titulo
vel nomine, seu donatione, seu testamento, seu morte filii pervenerint,
etiamsi ad alias nuptias non transierit, si mortuo eo hereditatem eius
filii adire noluerint, omnia, quae de maternis bonis maritus quocumque*
ordine habuit acquisita, filii sibi, sicut reliquas maternas facultates,
apud quoscumque* invenerint, vindicabunt. Simili ratione, si et mater
marito mortuo, etiamsi ad secundas nuptias non venerit, si hereditatem
eius filii adire noluerint, omnia, quae de paternis facultatibus mater
eorum quoquo modo, ut superius dictum est, acquisivit, filii post mortem
matris, cuius hereditatem repudiaverint, ad integrum sibi vindicent
et defendant: quia iustitiae intuitu constat esse prospectum, ut, quia
nihil de illius parentis rebus, qui posterior moritur, habere dignoscitur,
vel ea, quae ex prioris mortui parentis bonis esse constat, ad filios
debeant integra pertinere. Reliquum vero huius legis in
aliis legibus habetur expositum. |
|