NOV. XIII [=
brev. VI] CONTRA SENTENTIAS PRAEFECTORUM PRAETORIO INIUSTAS POST SUCCESSIONEM INTRA BIENNIUM SUPPLICANDUM. (439 Aug. 13) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Thalassio pf. p. Illyrici. Suggestio
sublimitatis tuae et nobis non probatae legis abrogandae materiam ministravit,
et, quae sit in examinandis litigatorum allegationibus tua celsitudo,
monstravit. Quid enim litigantibus in amplissimo tuae sedis iudicio
relinquitur, si post sententiam, quam nefas est appellatione suspendi,
nec nostrae serenitatis imploretur auxilium? 1. Ideo
hac lege perpetuo valitura litigantibus in amplissimo praetorianae praefecturae
iudicio, si contra ius se laesos affirment, supplicandi licentiam ministramus,
licet pro curia vel alia qualibet publica utilitate dicatur prolata
sententia. Nec enim publice prodest, singulis legum adminicula denegari,
Thalassi, parens carissime atque amantissime. 2. Illustris
itaque et magnifica auctoritas tua, constitutione, quae adversus sententiam
pro curia latam supplicare prohibuit, omni parte cassata, sciat, preces
intra biennium tantum nostro numini contra cognitionales sedis tuae
sententias offerendas, post successionem videlicet iudicis numerandum.
3. Huius legis ne quem latere
possit utilitas, edictis propositis eam ad omnium notitiam venire praecipiat.
Dat. III. id. aug. Constantinopoli, Theodosius a. XVII. et Festo v.
c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Contra
iudicem, adversus cuius potentiam non licuerit appellare, iubet haec
lex, ut, quum privatus effectus fuerit, intra biennium liceat cuicumque*,
qui iniuste oppressus est, rerum dominis supplicare, ut illis iterum
audientia deputetur. Quod si intra biennium post successionem illius
non supplicaverint, quae contra eos fuerant iudicata, serventur et perpetuam
teneant firmitatem. |
|