NOV. XI [=
brev. V] DE TUTORIBUS. (439 Iul. 10) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio pf. p. Orientis et exconsule.
Quum in omnibus rebus, tum vel maxime moderamen desideratur in legibus,
per quas delinquentes pro qualitate criminum convenit emendari. Nec
enim utile est, vel a iudicibus observandum, quod modum emendationis
excedit. Sic constitutionem, quae matres pupillis vel minoribus defensionem
legitimam non petentes vel relictarum rerum inventarium non facientes
mori praecepit intestatas, utpote amaram ac matres immoderata poena
plectentem, antiquari decernimus. 1. Sed
ne, superflua vel inhumana resecantes, impunitatem delinquentibus promittere
videamur, hac saluberrima lege pupillorum quoque utilitatibus censuimus
providendum. Sciant itaque, qui ad successionem vocantur pupilli mortui,
si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint intra
annum, omnem eis, sive ab intestato, sive iure substitutionis, successionem
eius, si impubes moritur, denegandam. 2. Idemque
observari volumus, et si mater legitima liberorum tutela suscepta ad
secundas, contra sacramentum praestitum, adspiraverit nuptias, antequam
ei tutorem alium fecerit ordinari eique, quod debetur ex ratione tutelae
gestae, persolverit. 3. Quod
si contra huius legis auctoritatem, antequam haec adimpleverit, secundo
se marito crediderit copulandam, mariti quoque eius praeteritae tutelae
ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia, florenti, parens
carissime atque amantissime. 4. Illustris
itaque et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram edictis
propositis ab omnibus observari praecipiat. Dat. VI. id. iul. Constantinopoli, Theodosius a. XVII. et Festo
v. c. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
ista liberat matres a poena illa, quae fuerat in theodosiani codicis
corpore constituta, ut, si non providissent filiis tutores vel rerum
inventarium non fecissent, faciendi de rebus suis testamenta vel donandi,
cui voluissent, non haberent liberam potestatem et insuper notarentur
infamia. Sed haec constitutio, ut matrem de praedicta poena liberat,
ita minoribus in hac parte consulit, ut, si mater tutelam filiorum gerendam
legitime susceperit et se iurisiurandi interpositione constrinxerit,
si ad alias nuptias contra promissa transierit, et alium tutorem filiis
deducta ratione non dederit, aut quae eam constiterit debere, non ante
persolverit, contra legis huius ordinationem veniens, non solum eius
bona, si debitrix exstiterit, filiis teneantur obnoxia, verum etiam
secundi mariti, qui obligatae personae coniunctus est, facultas, in
eo, quod debitum processerit, loco pignoris teneatur, donec omne debitum,
quod ratio tutelae invenerit, suppleatur. Nam etiam pupillis in ea parte
lex ista praestat auxilium, ut patre defuncto, si filio impuberi, id
est infra annum quartum decimum, hae personae, quae ei defuncto possunt
legibus et iure succedere, si non aut agendam tutelam ipsius susceperint,
aut petierint tutorem, qui res eius aut ipsum minorem debeat gubernare,
ab eius successione habeantur extranei: illis sine dubio profutura successione,
qui ad petendos tutores lege non tenentur adstricti, et defuncto cognationis
gradu inveniuntur esse propinqui. |
|