NOV.
I [=
brev. I] DE THEODOSIANI CODICIS AUCTORITATE. (438 Feb. 15) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Florentio pf. p. Orientis. Saepe nostra
clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis propositis praemiis,
quibus artes et studia nutriuntur, tam pauci raroque exstiterint, qui
plena iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto lucubrationum tristi
pallore vix unus aut alter receperit soliditatem perfectae doctrinae.
1. Quod ne quaquam ulterius sedula
ambiguitate tractetur, si copia immensa librorum, si actionum diversitas
difficultasque causarum animis nostris occurrat, si denique moles constitutionum
divalium, quae velut sub crassae demersa caliginis et obscuritatis vallo,
sui notitiam humanis ingeniis interclusit; verum egimus negotium temporis
nostri, et discussis tenebris compendio brevitatis lumen legibus dedimus,
electis viris nobilibus exploratae fidei, famosae doctrinae, quibus
delegata causa civilis officii, purgata interpretatione, retro principum
scita vulgavimus, ne iurisperitorum ulterius severitate mentita, dissimulata
scientia, velut ab ipsis adytis, exspectarentur formidanda responsa,
quum liquido pateat, quo pondere donatio deferatur, qua actione petatur
hereditas, quibus verbis stipulatio colligatur, ut certum vel incertum
debitum sit exigendum. Quae singula prudentium detecta vigiliis, in
apertum lucemque deducta sunt nominis nostri radiante splendore. 2. Nec
parvum pretium sibi hoc suspicentur esse delatum, quibus divina sensa
pectoris nostri mandavimus. Etenim si recte mentis acie futura prospicimus,
ad posteros usque devenient laboris nostri consortio. 3. Quamobrem
detersa nube voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates
attritae sunt, compendiosam divalium constitutionum scientiam ex d.
Constantini temporibus roboramus, nulli post kal. Ian. Concessa licentia,
ad forum et quotidianas advocationes ius principale deferre vel litis
instrumenta componere, nisi ex his videlicet libris, qui in nostri nominis
vocabulum transierunt et sacris habentur in scriniis; quamquam nulli
retro principum aeternitas sua detracta est, nullius latoris occidit
nomen, immo, lucis gratiam mutuati, claritudine consultorum augusta
nobiscum societate iunguntur. Manet igitur manebitque perpetuo elimata
gloria conditorum, nec in nostrum titulum demigravit, nisi lux sola
brevitatis. 4. Et quamvis
nostris auspiciis totius operis instauratio deberetur, attamen magis
imperatorium magisque credidimus gloriosum, si, fugata invidia, perennitatis
iure memoria remaneret auctorum. Nobis ad fructum bonae conscientiae
satis abundeque sufficit, revelatis legibus, inventa maiorum obscuritatis
iniuria vindicasse. 5. His
adiicimus, nullam constitutionem in posterum velut latam in partibus
occidentis aliove in loco ab invictissimo principe, filio nostrae clementiae,
perpetuo augusto, Valentinianus Posse proferri vel vim legis aliquam
obtinere, nisi hoc idem divina pragmatica nostris mentibus intimetur.
6. Quod observari necesse est
in his etiam, quae per orientem nobis auctoribus promulgantur; falsitatis
nota damnandis, quae ex tempore definito theodosiano non referuntur
in codice, exceptis his, quae habentur apud militum sancta principia,
vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia, quae in
regestis diversorum officiorum relata sunt. 7. Longum
est memorare, quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis
suis antiochus, cuncta sublimis, ex-praefecto et consule; quid maximinus,
vir illustris, ex-quaestore nostri palatii, eminens omni genere literarum;
quid martyrius, vir illustris, comes et quaestor, nostrae clementiae
fidus interpres quid etiam sperantius, apollodorus, theodorus, viri
spectabiles, comites sacri nostri consistorii; quid epigenes, vir spectabilis,
comes et magister memoriae; quid procopius, vir spectabilis, comes,
ex-magistro libellorum, iure omnibus veteribus comparandi.
8. Quod restat, florenti, parens
carissime et amantissime, illustris et magnifica auctoritas tua, cui
amicum, cui familiare est placere principibus, edictis propositis, in
omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita maiestatis augustae
nostrae faciat pervenire. Dat. XV. kal. mart. Constantinopoli,
Theodosius a. XVI. cos. et qui fuerit nuntiatus. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex dicit, ut Theodosiani codicis auctoritas omni firmitate subsistat. |
|