NOV. I [= brev. unica]
  
(463 Febr. 20)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Leo et Severus aa. Basilio pf. p. et patricio. Abrogatis capitibus iniustis legis divi Maioriani a. ad locum. Illud tantum ex eadem lege retinemus, quod veterum legum commendat auctoritas, scilicet ut post viri obitum sponsalia in usumfructum tantum mater habeat, et a filiis alienare non possit, sive in alias nuptias venerit, sive non venerit, et ut omnibus ex eodem matrimonio filiis ex aequo communia in unum aut alterum matri conferre non liceat. Nam quid est aliud, a filiis alienare, si hoc non est, quum proles numerosa contigerit, praetermissis ceteris uni vel alii prava velle intentione largiri? Sint sane matres, si ita libuerit, pro impensis obsequiis in filiorum electione liberales, usumfructum suum, cui voluerint, largiantur, proprietatis commoda cunctis pariter filiis deputata non minuant. 1. In illa tamen parte matribus salva filiorum utilitate consulimus, ne eas necessitas dandae fideiussionis adstringat, quia et factu difficile est, et super hoc filiis abunde vel prioribus constitutis vel praesenti lege prospicitur, quibus et alienatorum vindicatio competit, et ex maternis bonis perditarum redintegratio facultatum, Basili, parens carissime atque amantissime. 2. Quare illustris et praecelsa magnificentia tua huius constitutionis oraculum edictorum faciet solennitate proponi, ut legis asperitas, quae ad amplitudinem tuam primae praefecturae administratione data est, per te correcta atque emendata vulgetur. Dat. X. kal. mart. Romae, Basilio v. c. cos.
I n t e r p r e t a t i o
     Haec lex imperatorum Leonis et Severi ea, quae Maioriani lex de diversis rebus, quas ipsa testatur, observanda esse praeceperat, specialiter vacuavit, et id tantum, quod rationabile et pristinis legibus congruum fuit, credidit reservandum, quod ipse sua constitutione confirmat dicens: "illud tantum ex eadem lege retinentes, quod veterum legum confirmat auctoritas." Itaque, ut post viri obitum relicta uxor usumfructum tantum sponsaliciae* donationis habeat, et nihil exinde alienare praesumat, sive ad alias nuptias venerit, seu certe non venerit, neque aliis, nisi tantum omnibus filiis suis ex eodem patre genitis, cuius donatio est, haec ipsa sponsalicia* largitas aequaliter dimittatur. Nec liceat matri, cui voluerit, de filiis aliquid exinde amplius pro sua voluntate donare. Sane de usufructu suo quod ei lege concessum est, donandi, cui voluerit, liberam habeat potestatem. Nam ea, quae omnibus tantum filiis aequaliter iussa est reservare, nec minuat, nec inter filios pro suo arbitrio dividere ulla ratione praesumat. Hoc tamen matribus hac lege praestatur, ut salva filiorum utilitate, fideiussores pro retinenda hac ipsa sponsalicia* donatione dare non debeant, quia talis petitio gravis est, et sufficit filiis, quod vel hac lege vel prioribus statutis constat esse prospectum, ut etiamsi matres eorum secundo nupserint, eorum maritorum facultates loco pignoris obligentur, et si quid ipsae matres exinde praesumpserint*, de facultatibus earum illata sibi filii damna resarciant.