NOV.
V DE TESTAMENTIS CLERICORUM. (455 April. 23) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp.
Marcianus a. Palladio Praefecto praetorio. Saepe materiam scribendis
ferendisque legibus negotia inopinato exorta suppeditant et aut novas
constitui sanctiones aut durius et asperius latas faciunt abrogari.
Aequalis enim in utroque aequitas est vel promulgare, quae iusta sunt,
vel antiquare, quae gravia sunt. Nuper cum de testamento clarissimae
memoriae feminae Hypatiae, quae inter alios virum religiosum Anatolium
presbyterum in portione manifesta bonorum suorum scripsit heredem, amplissimo
senatu praesente tractaret pietas mea et dubium videretur, an valere
deberent eae voluntates viduarum, quae testamento suo aliquid his clericis
relinquunt, qui sub praetextu religionis huius modi feminarum domus
adeunt, cum lex divae memoriae Valentiniani et Valentis et Gratiani
ecclesiasticos, vel eos, qui continentium se volunt nomine nuncupari,
nihil quacumque liberalitate viduarum extremo iudicio permittat adipisci,
contra haec autem divae memoriae Valentiniani, Theodosii et Arcadii
constitutio legeretur: ... inspicientibus et aestimantibus nobis latoris
animum visum est iusta ac rationabili paenitentia priorum constitutionum
vigorem antiquare voluisse. Nam cum in prima lege viduarum tantummodo
mentio facta sit, in secunda autem tantummodo diaconissarum, intelligitur
eam constitutionem, quae viduarum et diaconissarum meminit, de lege
utraque dixisse. 1. Quod cum de voluntate
latoris et de sanctione legis nobis videretur, universum testamentum
iussimus relegi atque replicari; et cum repertum fuisset alias quoque
partes eiusdem voluntatis ita iuste ac prudenter institutas, ut nullum
de se meritum neglexerit, multa sacrosanctis ecclesiis, multa pauperibus,
multa monachis religionis intuitu, multa captivorum redemptioni commota
miserabili eorum sorte contulerit, multa libertis suis delatorum sibi
obsequiorum contemplatione praestiterit, alteram quoque partem institutionis,
in qua Anatolium presbyterum reliquit heredem, advertimus ordine fuisse
dispositam. Ea enim mobilia, quae plurimus iuste ac pie reliquit, per
hunc voluit universa conpleri, ut non solum heredis, sed paene etiam
dispensatoris fungatur officio. Ideoque huiusmodi praedictae clarissimae
memoriae Hypatiae voluntatem etiam in ea parte, qua Anatolium presbyterum
instituit heredem, ea auctoritate firmavi. 2. Sed
ne in posterum vel ex prioribus constitutionibus, quarum superius fecimus
mentionem et quas nunc praecipio penitus abrogari, vel ex praesentis
negotii dubitatione aliquid forte relinquatur ambiguum, securitati vel
fiduciae morientium providentes generali perpetuoque victura hac lege
sancimus, ut sive vidua sive diaconissa sive virgo deo dicata vel sanctimonialis
mulier, sive quocumque alio nomine religiosi honoris vel dignitatis
femina nuncupetur testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni
iuris ratione munitum sit, ecclesiae vel martyrio vel clerico vel monacho
vel pauperibus aliquid vel ex integro vel ex parte in quacumque re vel
specie credidit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat,
sive hoc institutione sive substitutione, seu legato aut fideicommisso
per universitatem vel specialibus sive scripta sive non scripta voluntate
fuerit derelictum: omni in posterum de huiusmodi negotio ambiguitate
submota. 3. Donationibus etiam vel qualibet
liberalitate tam viduarum, quam diaconissarum sive virginum, quae deo
dicatae sunt, vel sanctimonialium quaecumque in ecclesiam vel martyrium
vel clericum vel monachum vel pauperes conlata fuerint, pari robore
firma esse praecipio, Palladi, parens karissime atque amantissime. Inlustris
igitur et magnifica auctoritas tua ea, quae generali legis huius sanctione
decrevi, edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire.
Dat. X. kal. mai. Constantinopoli, Anthemio vc. cons. |
I n t e r p r e t a t i o |
Sanctimonialibus
viduis, diaconissis omnibusque religiosis matronis hac lege permittitur,
ut seu testamentum seu per fideicommissum seu per nuncupationem seu
per codicillos vel quibuslibet aliis scripturis, quod voluerint ecclesiae
episcopis presbyteris vel diaconibus et omnibus clericis relinquendi
habeant potestatem. Et si voluerint heredibus suis quoscumque post eorum
obitum substituere, habeant potestatem. |
|