NOV.
IIII DE MATRIMONIIS SENATORUM. (454 April. 4) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Valentinianus et Marcianus aa. Palladio praefecto praetorio. Leges sacratissimae,
quae constringunt omnium vitas, intelligi ob omnibus debent, ut universi
praescripto earum manifestius cognito vel inhibita declinent vel permissa
sectentur. Si quid vero in iisdem legibus latum fortassis obscurius
fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri, ut omnis sanctionis
removeatur ambiguum et in suam partem iuris dubia derivare litigatorum
contentio alterna non possit, negotiorum quoque cognitores ac tribunalium
praesides apertam definitionem legum secuti suspensis nutantibusque
sententiis inter scita incerta non fluctuent. Plana enim et facilis
ad pronuntiandum via patet iudici, quotiens non est illud ambiguum iuxta
quod necesse est † iudicaria. 1. Magnificentia
tua in causis omnibus terminandis rectum semper tramitem studens tenere
iustitiae consuluit clementiam nostram super Constantinianae legis ea
parte, in qua aliquid existere videtur ambiguum. Nam cum sanciret, ne
senatori, perfectissimo, duumviro, flamini municipali, sacerdoti provinciae
habere liceret uxorem ancillam ancillae filiam, libertam libertae filiam,
sive Romanam vel Latinam factam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam
vel tabernari filiam, vel lenonis aut harenarii filiam aut eam, quae
mercimoniis publicis praefuit, vetitis interdictisque personis adiecit
etiam humilem abiectamque personam. Ex matrimonio magnam dubitationem
in iudiciis nasci tua adseruit celsitudo, utrumne haec nomina etiam
ad pauperes ingenuas feminas referri debeant easque a matrimonio senatorum
praescriptum legis excludat. Absit hoc nefas illis penitus temporibus,
ut credatur cuiquam dedecori data esse paupertas, cum saepe plurimis
multum paraverint gloriae opes modicae et continentiae fuerit testimonium
census angustior. Quis arbitretur inclitae recordationis Constantinum,
cum geniales senatorios toros contaminari pollutarum mulierum faece
prohiberet, fortunae munera bonis naturalibus praetulisse et divitiis,
quas varietas casuum tam potest adimere quam tribuere, postposuisse
ingenuitatem, quae auferri non potest, si semel nata sit? 2. Ille
vero honesti amantissimus et morum sanctissimus censor eas humiles abiectasque
iudicavit esse personas et matrimoniis senatorum duxit indignas, quas
aut nascendi decolor macula aut vita probrosis quaestibus dedita sordentibus
notis polluit et vel per originis turpitudinem vel obscaenitate professionis
infecit. Ideoque omnem dubitationem, quae quorundam mentibus iniecta
fuerat, auferentes, manentibus et solidissima in perpetuum firmitate
durantibus cunctis his, quae super matrimoniis senatorum sanxit constitutio
divae memoriae Constantini, humilem vel abiectam feminam minime eam
iudicamus intelligi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus
nata sit. Sed licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis
dignitatibus praeditis ex ingenuis natas, quamvis pauperes, in matrimonium
sibi adscire nullamque inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna
esse distantiam. 3. Humiles vero abiectasque
personas eas tantummodo mulieres esse censemus, quas enumeratas et specialiter
expressas copulari matrimoniis senatorum lex praedicta non passa est:
hoc est ancillam ancillae filiam, libertam libertae filiam, sive Romanam
vel Latinam factam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel
tabernarii vel lenonis, aut harenarii filiam aut eam, quae mercimoniis
publice praefuit. Quod quidem haud dubie credimus ipsum divae memoriae
Constantinum in ea, quam promulgavit, sanctione sensisse ideoque huius
modi inhibuisse nuptias, ne senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus,
non tam connubia quam vitia iungerentur. 4. Cetera
etiam, quae ab inclitae recordationis Constantino vel ab aliis post
eum divis principibus super naturalibus filiis eorumque matribus, de
concubinis quoque ingenuis et de his, quae post uxoris obitum in nuptias
convenerunt, quaecumque sacris constitutionibus definita sunt, iubemus
inviolabiliter custodiri: ita tamen, ut promulgatas prius leges eae,
quae postmodum latae sunt, auctoritate praecedant et quaecumque ex ipsis
est posterior tempore sit validior sanctione, Palladi, parens karissime
atque amantissime. 5. Inlustris igitur
et magnifica auctoritas tua hanc serenitatis nostrae legem perpetuo
in aevum omne valituram edictis ex more propositis ad omnium notitiam
faciat pervenire. Dat. prid. non. april. Constantinopoli, Aetio et Studio
vv. cc. conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Hac
lege permissum est, ut exceptis vilibus infamibusque personis, quas
lex ista commemorat, pauperes et sine ulla dignitate natalium, dummodo
honestas et honestis parentibus procreatas, senatores, si voluerint,
uxores eligendi et ducendi habeant potestatem. Quod et omnibus exemplo
legis huius sine dubitatione permittitur. |
|