NOV. III
  
DE PRAEDIIS CIVITATUM OMNIUM.
  
(451 Ian. 18)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Valentinianus et Marcianus aa. Palladio praefecto praetorio Orientis. Avaritiae suae culpam arguit, qui pro possessionibus, quas detinet, debitas functiones inferre cunctatur. Itaque inter ceteros egregios actus, quibus rei publicae tua sublimitas prodest, etiam suggestionem de praediis iuris civilis oblatam iure laudamus, per quam postulatum est, ut, si qui memorata praedia dempto civili canone consecuti sunt, veterem canonem in posterum cogantur agnoscere. 1. Celsitudo igitur tua id nobis placuisse cognoscat, ut, si qui vel ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones iuris civilis tantummodo quae huius iuris esse vere probantur, cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agonotheticas possessiones, ex consulatu Ausonii et Olybrii dempto civili canone acceperunt, inpositum praediis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitati, ad quam praedia pertinuerunt, praebere iubeantur: ex praesenti quoque quarta indictione, cessante praeteriti temporis canonis exactione, manente penes eos successoresque eorum et detentatores inlibato dominio. Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt civitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat. 2. Si quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti praebent vel numquam ademptum vel postea inpositum, ad hanc pragmaticam iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem, quem nunc agnoscunt, inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente. 3. Illud etiam dispositionis culminis tui probamus atque firmamus, ut, si qui cuiuslibet iudicis commotione multati sunt et partem seu totam multam adhuc debere noscuntur, hi quoque indulgentia nostrae clementiae perfruantur, et nullam sustineant exactionem, Palladi, parens karissime atque amantissime. 4. Celsitudo igitur tua haec, quae per hanc pragmaticam legem sanximus, rectoribus provinciarum declarare non differat, ut et civitates et possessores et ceteri, de quibus haec constituimus, utilitati suae consultum esse laetentur. Dat. XV. kal. febr. Constantinopoli, Marciano a. I. cons.
I n t e r p r e t a t i o
     Si quid de fiscalibus agris vel aedificiis donatione principis vel venditione vel qualibet ratione ad privatos fortasse pervenerit, id lex ista constituit ut soluto canone a possessoribus in perpetuum teneatur et, inpletis fiscalibus debitis, illi qui possident, heredibus suis relinquendi aut quibus voluerint donandi habeant potestatem.