NOV.
II DE INDULGENTIIS RELIQUORUM. (450 post Oct. 11) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Valentinianus et Marcianus aa. Palladio praefecto praetorio. Curae nobis
est utilitati humani generis providere; nam id die ac nocte prospicimus,
ut universi, qui sub nostro imperio vivunt, et armorum praesidio ab
hostili impetu muniantur, et in pace libero otio ac securitate potiantur.
Ideoque mirati sumus laudabilem suggestionem celsitudinis tuae, quae
praeter alias virtutes, quibus sublimitas tua plurimum pollet, etiam
humanitatem tui culminis evidenter ostendit. Nam debitorum, quae in
reliquis trahuntur, exactionem molestam esse testatur obnoxiis ac merito
postulavit, ut praedicti debitores sacra nostra indulgentia liberentur.
Quapropter admirabilem insinuationem tuam probandam esse censemus. 1. Cesset
igitur pro securitate provincialium exactio reliquorum et a sextae indictionis
initio usque ad finem quintae decimae nuper elapsae debita deleantur,
sive ex possessionibus † liberari vel patrimonialis templorumve
aut civilis fiscalisve iuris, seu in auro seu in argento seu in speciebus
vel in metallica quacumque materia aliove quolibet conlationis titulo
in publicis calculis residere noscuntur. Et sive arcae sublimitatis
tuae sive thesauris sive sacro debentur aerario, sive cellariis vel
privatae rei nostrae aut dominicae domui, sive operibus huius inclitae
urbis, omnia conlatoribus nec non curialibus seu cohortalibus seu provincialibus
officiis et aliis, quicumque reperiuntur obnoxii, remittantur. 2. Et
ne qua liberalitatem nostram caligo fraudis possit inpedire, etsi in
privatum contractum vel in cautionem debitum publicum transisse vel
novatum esse dicatur aut si quis curialis exactor vel cohortalis conpulsor
pro obnoxio se intulisse commemoret, nihilominus liberalitas nostra
firma permaneat. 3. Curialibus etiam
et cohortalibus nulla super exactionibus adversus optiones vel actuarios
vel devotissimos milites querellae permittatur occasio, ita ut et obtiones
et actuarii et devotissimi milites invicem taceant, et nullam adversus
curiales seu cohortales vel conlatores seu officia provincialia seu
decuriones moveant pro debitis publicis actionem, etiamsi quas expensas
se pro aliis intulisse contendant. 4. Praeterea
quicquid ex titulo senatorii follis in provinciis debetur, hoc quoque
remitti iubemus. 5. Si quid autem ex
quintae decimae indictionis vel superiorum temporum debitis ad expensas
primae indictionis seu posteriorum temporum deputatum est et si quid
ex naulis ac pretiis materiarum et relevatis vel donatis aut translatis
atque adaeratis vel ab arca sacratissimae Constantinopolitanae urbis
debetur, id huius donationis beneficio non tenebitur. Sed et si quid
in auro vel in speciebus vel in materiis civitatum operibus deputatum
est et hoc erogatum non esse monstratur, eius quoque ratio servetur
intacta nec possint debitores huius donationis auxilio niti, sed conpellantur
hi, qui noxii reperiuntur, inplere suscepta opera et sumptuum reddere
rationes. Nec enim oportet hanc liberalitatem nostram eo usque protendi,
ut in aliorum lucra iniuste proficiat, quod ornatui urbium delegatum
est. 6. Sentiant universi, quantum sibi
pietas nostra profuerit, et in posterum devoto animo pensitationes publicas
solvant qui se sciant praeteritis debitis liberatos, Palladi, parens
karissime atque amantissime. 7. Inlustris
igitur et praecelsa magnificentia tua huius saluberrimae pragmaticae
legis moderationem per universos populos ac provinciarum iudices edictis
propositis divulgari curabit ut securi et beneficium nostrae pietatis
et securitatis suae fructum libenter agnoscant. Scripta Palladio viro
inlustri praefecto praetorio Orientis, Hermogeni viro inlustri comiti
sacrarum largitionum, Genethlio viro inlustri comiti rerum privatarum,
Maximino viro inlustri comiti et praeposito sacri cubiculi . . . . .
d. n. Valentiniano a. VII. et Avieno vc. conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
ista hoc continet, ut per provincias relaxatae beneficio principis tributorum
reliquiae non quaerantur, tamen quod exactum est, si apud exactores
residisse constiterit, id praecipit, ut publicis debeat utilitatibus
non perire, sed quod exactum est, a retentatoribus thesauris inferatur
et a provincialibus vel a possessoribus quod solutum non fuerit non
quaeratur. |
|