NOV.
I NEMINEM EXHIBERI DE PROVINCIA AD COMITATUM NISI AD RELATIONEM IUDICIS A QUO FUERIT APPELLATUM. (450 Oct. 11) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Valentiniani et Marciani aa. edictum. Multa remediorum genera nostrae
clementiae provincialibus suis prospicere gestienti et crebra cogitatio
subpetit et ipse rerum usus apportat. Nam cum venalem iudicum ambitum
radicitus amputasset et ad res privatas vel publicas sincerissime gubernandas
homines spectandos atque consultos traxisset invitos – sciens
quippe, felicem fore rem publicam, si a nolentibus et actus publicos
repulsantibus regeretur – cogitanti nostrae pietati statim occurrit,
quonam modo possint longi itineris intervallo et enormibus sumptibus
legitimo egentes auxilio liberari. Videtis enim agmina, videtis catervas
adeuntium infinitas non solum a finitimis provinciis, verum extremo
orbis Romani limite confluentes et adversum suos adversarios conquerentes.
Quod profecto nullatenus accidisset, si in locis integritas vel severitas
iudicum floruisset. Ne igitur huiusmodi flagitia etiam ulterius porrigantur,
ne quis desertis laribus suis aut certe dulcibus pignoribus per incognitas
mundi partes diutius pervagetur, hoc consultissimo edicto statuendum
pariter et omnibus declarandum pietas nostra decernit: 1. Quicumque
civilem actionem vel certe criminalem accusationem adversariis suis
intendere moliuntur, viros clarissimos adeant provinciarum rectores
et expositis querimoniis insinuatisque desideriis suis paratissimum
promptissimumque posthac subsidium iuris exspectent. Illi noxiae potentiae
vim legum benignam obponant, illi divitiis integram mentem obiciant.
Non illum supercilium, quod hoc tempore nullum est, terrebit, non effeminabit
mentem severam quilibet census oblatus. Sed unicuique, non altiore suspecta,
non despecta humiliore fortuna, nostrae mandatorum non immemores pietatis
et antiquo et nostro iure succurrent et querimonias suas probantibus
aut indemnitate servata aut legitima vindicta consulent subsecuta. 2. Has
ergo ob causas nullum adversarium suum a proximis vel longinquis partibus,
non per sacros adfatus, non per magnificentissimorum vel inlustrium
iudicum sententias volumus exhibere, nisi forsitan aut propter potestatem
adversarii aut ipsius rei difficultatem aut publici debiti molem deficiente
rectore provinciae spectabilis iudicis, qui in locis vel proximo deget,
vel amplissimae potestatis vel aliorum maiorum iudicum auxilium postuletur.
3. His pro commodo vestro et pro nostri
imperii humanitate dispositis unusquisque vestrum, cum sint in locis
iudices legum custodes et earum pervigiles defensores, prout quisque
possit sine peregrinatione, sine sumptibus super dubiis rebus et adire
iudices et auxilium amicum legibus adipisci, haec quae dicta sunt observare
debebit. Si vero vel ab adversario tanquam excedente provinciale praesidium
fuerit contemptus vel a iudice non auditus hocque in amplissimae potestatis
vel alio maiore, conpetenti tamen, examine per relationem iudicis contra
adversarium missam seu ipsum iudicem documentis quibusdam neglexisse
nostrae maiestatis edicta sui periculi memor se promiserit probaturum,
tunc post indemnitatem ei legibus servatam etiam vindicta iuri congrua
in convictum protinus subsequetur. 4. Quod
si appellatio apud iudicem fuerit subsecuta, ea, quae super provocationibus
legibus antiquitus statuta sunt, diligentius modis omnibus conplebuntur.
5. His additur aliud maius, quod innocentes
praecipue hactenus conterebat. Nonnulli namque suis allegationibus diffidentes,
vexare suos adversarios tantummodo cupientes, non iure cum his, sed
arte pugnabant et per sermonem fucatum et falerata verba, nonnumquam
legibus arte confusis, ad aliena eos iudicia pertrahebant ita ut hinc
saepius eveniret, ut et miles in civili et privatus in militari, sed
sibi incongruo, peregrinaretur iudicio. Ergo hanc quoque partem ne ad
laesionem nobis subiectorum per iuris et legum contemptum ulterius perduraret,
hoc providentissimo edicto nostra pietas censuit emendandum. Iubemus
namque omnes pro priscis ac saluberrimis institutis suos adversarios
satisfactionem forsitan differentes in proprio, non in minime conpetenti,
fictis quibusdam occasionibus exposcere litigii foro. 6. Actor
rei forum sequatur. Quod sine caelesti sententia non constat esse decretum,
intactum inviolatumque servetur: nemo a nostra serenitate postulet –
nec enim impetrabit non rescriptum non mandatum vel iussum quod dicunt
sacrum – suos adversarios in minime conpetenti iudicio respondere,
maxime cum hoc tempore, quod superius dictum est, unusquisque clarissimorum
vel spectabilium iudicum, si tamen propter causas praedictas ita usus
tulerit, et integras adeuntibus aures praebere et omni postposita invidia,
omni spreta gratia recto proposito potuerit iudicare. 7. Quam
formam etiam in militari parte volumus observari nec passim aliquem
armatae militiae sociatum longinquis partibus trahi, sed in locis apud
conpetentem iudicem pulsari, nisi tamen super maximis et necessariis
causis et militarem iudicem in locis excedentibus fuerit accusatus:
non ignorante eo, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam
in longinqua fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata
cognitio vel minime actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro
calumnia quidem poenam luat legibus constitutam; pro pecuniaria vero
causa post dispendia, post sumptus, considerata quantitate postulatorum
vel medii itineris intervallo, condemnationem pro aestimatione iudicis
sustinebit. Nam dignum est eos, qui maiorum nostrorum nostrarumque legum,
avaritia stimulante vel invidia incitante, fines perturbare seu castra
perfringere conabuntur militantum, saltem intimato, quo magis puniuntur,
dispendio refrenari. 8. Ergo consulite
vestris commodis, nostris saluberrimis parete praeceptis. Nemo a nostra
pietate maioribus occupata vel a magnificentissimis seu inlustribus
iudicibus nisi in maximis ac necessariis, quod superius cautum est,
rebus publicis vel debitis exhibitionis subsidium poscat. Nam si quis
aliter quam edicta continent petulanti animo his despectis maiorem iudicem
vel nostram primum contra ordinem legum adierit maiestatem, sciat se
non solum litis iacturae atque plus petitionis periculo, verum etiam
conpetenti motui for subdendum. Dat. V. id. oct. Constantinopoli, Valentiniano
a. VII. et Avieno v. c. conss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Si
quis adversarium suum aut repetitione aut criminis obiectione pulsaverit,
in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones
nec aestimet adversarium suum alibi aut longius ad iudicium pertrahendum:
illi vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat
appellare. Simili etiam et militantes ordine teneantur, ut et ipsi apud
competentes iudices, quas conpetere sibi credunt, exerant actiones,
quia omnibus legibus constitutum est, ut actor rei forum sequatur. |
|