| NOV. V DE TESTAMENTIS CLERICORUM. (455 April. 23)  | 
    
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).  | 
    
     Imp. 
          Marcianus a. Palladio pf. p. Saepe materiam scribendis ferendisque legibus 
          negotia inopinato exorta suppeditant, et aut novas constitui sanctiones, 
          aut durius et asperius latas faciunt abrogari. Aequalis enim in utroque 
          aequitas est, vel promulgare, quae iusta sunt, vel antiquare, quae gravia 
          sunt. Nuper quum de testamento clarissimae memoriae hypatiae, quae inter 
          alios virum religiosum anatolium presbyterum in portione manifesta bonorum 
          suorum scripsit heredem, amplissimo senatu praesente tractaret pietas 
          mea, et dubium videretur, an vere esse deberent hae voluntates viduarum, 
          quae testamento suo aliquid his clericis relinquunt, qui sub praetextu 
          religionis huius modi feminarum domus adeunt, quum lex divae memoriae 
          valentiniani et valentis et gratiani ecclesiasticos, vel eos, qui continentium 
          se volunt nomine nuncupari, nihil quacumque* liberalitate viduarum extremo 
          iudicio permittat adipisci, contra haec autem divae memoriae valentiniani, 
          theodosii et arcadii constitutio legeretur: inspicientibus et aestimantibus 
          nobis latoris animum visum est, iusta ac rationabili poenitentia priorum 
          constitutionum vigorem antiquare voluisse. Nam quum in prima lege viduarum 
          tantummodo mentio facta sit, in secunda autem tantummodo diaconissarum, 
          intelligitur, eam constitutionem, quae viduarum et diaconissarum meminit, 
          de lege utraque dixisse. 1. Quod 
          quum de voluntate latoris et de sanctione legis nobis videretur, universum 
          testamentum iussimus relegi atque replicari, et quum repertum fuisset, 
          alias quoque partes eiusdem voluntatis ita iuste ac prudenter institutas, 
          ut nullum de se meritum neglexerit, multa sacrosanctis ecclesiis, multa 
          pauperibus, multa monachis religionis intuitu, multa captivorum redemptioni* 
          commota miserabili eorum sorte contulerit, multa libertis suis eadem 
          latorum sibi obsequiorum contemplatione praestiterit, alteram quoque 
          partem institutionis, in qua Anatolium presbyterum reliquit heredem, 
          advertimus ordine fuisse dispositam. Ea enim mobilia, quae plurimus 
          iuste ac pie reliquit, per hunc voluit universa compleri, ut non solum 
          heredis, sed paene etiam dispensatoris fungatur officio. Ideoque huius 
          modi praedictae clarissimae memoriae Hypatiae voluntatem etiam in ea 
          parte, qua Anatolium presbyterum instituit heredem, ea auctoritate firmavi. 
          2. Sed ne in posterum vel ex 
          prioribus constitutionibus, quarum superius fecimus mentionem, et quas 
          nunc praecipio penitus abrogari, vel ex praesentis negotii dubitatione 
          aliquid forte relinquatur ambiguum, securitati vel fiduciae morientium 
          providentes, generali perpetuoque victura hac lege sancimus, ut, sive 
          vidua, sive diaconissa, sive virgo deo dicata, vel sanctimonialis mulier, 
          sive quocumque* alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina 
          nuncupetur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris 
          ratione munitum sit, ecclesiae, vel martyrio, vel clerico, vel monacho, 
          vel pauperibus aliquid vel ex integro, vel ex parte in quacumque* re 
          vel specie credidit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, 
          sive hoc institutione sive substitutione, seu legato aut fideicommisso, 
          per universitatem vel specialiter, sive scripta sive non scripta voluntate 
          fuerit derelictum: omni in posterum de huius modi negotio ambiguitate 
          summota. 3. Donationibus 
          etiam vel qualibet liberalitate tam viduarum, quam diaconissarum, sive 
          virginum, quae deo dicatae sunt, vel sanctimonialium quaecumque* in 
          ecclesiam, vel martyrium, vel clericum, vel monachum, vel pauperes collata 
          fuerint, pari robore firma esse praecipio, Palladi, parens carissime 
          atque amantissime. 4. Illustris 
          igitur et magnifica auctoritas tua ea, quae generali legis huius sanctione 
          decrevi, edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. 
          Dat. X. kal. mai. Constantinopoli, Anthemio v. c. cos.  | 
    
I n t e r p r e t a t i o  | 
    
     Sanctimonialibus, 
          viduis, diaconissis omnibusque religiosis matronis hac lege permittitur, 
          ut seu testamento, seu fideicommisso, seu per nuncupationem, seu per 
          codicillos vel quibuslibet aliis scripturis, quod voluerint, ecclesiae, 
          episcopis, presbyteris vel diaconibus et omnibus clericis relinquendi 
          habeant potestatem. Et si voluerint heredibus suis quoscumque* 
          post eorum obitum substituere, habeant potestatem.  | 
    
|   |