NOV. IIII
  
DE MATRIMONIIS SENATORUM.
  
(454 April. 4)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Valentinianus et Marcianus aa. ad Palladium pf. p. Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intelligi ob omnibus debent, ut universi, praescripto earum manifestius cognito, vel prohibita declinent vel permissa sectentur. Si quid vero in iisdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri, ut omnis sanctionis removeatur ambiguum, et in suam partem iuris dubia derivare litigatorum contentio alterna non possit, negotiorum quoque cognitores ac tribunalium praesides, apertam definitionem legum secuti, suspensis nutantibusque sententiis inter scita incerta non fluctuent. Plana enim et facilis ad pronuntiandum via patet iudici, quoties non est illud ambiguum, iuxta quod necesse est iudicari. 1. Magnificentia tua, in causis omnibus terminandis rectum semper tramitem studens tenere iustitiae, consuluit clementiam nostram super constantinianae legis ea parte, in qua aliquid existere videtur ambiguum. Nam quum sanciret, ne senatori, perfectissimo, duumviro, flamini municipali, sacerdoti provinciae habere liceret uxorem ancillam, ancillae filiam, libertam, libertae filiam, civem romanam vel latinam factam, scenicam vel scenicae filiam, tabernariam vel tabernarii filiam, vel lenonis, aut arenarii, aut eam, quae mercimoniis publice praefuit, vetitis interdictisque personis adiecit etiam humilem abiectamque personam. Ex matrimonio magnam dubitationem in iudiciis nasci, tua asseruit celsitudo, utrumne haec nomina etiam ad pauperes ingenuas feminas referri debeant, easque a matrimonio senatorum praescriptum legis excludat. Absit, ut hoc nefas ullis temporibus, ut credatur cuiquam dedecori data esse paupertas, quum saepe plurimis multum paraverint gloriae opes modicae, et continentiae fuerit testimonium census angustior. Quis arbitretur, inclitae recordationis constantinum, quum geniales senatorios thoros contaminari pollutarum mulierum faece prohiberet, fortunae munera bonis naturalibus praetulisse? Et divitiis, quas varietas casuum tam potest adimere quam tribuere, postposuisse ingenuitatem, quae auferri non potest, si semel nata sit? 2. Ille vero honesti amantissimus et morum sanctissimus censor eas humiles abiectasque iudicavit esse personas, et matrimoniis senatorum duxit indignas, quas aut nascendi decolor macula, aut vita probrosis quaestibus dedita sordentibus notis polluit, et vel per originis turpitudinem vel obscoenitate professionis infecit. Ideoque omnem dubitationem, quae quorundam mentibus iniecta fuerat, auferentes, manentibus et solidissima in perpetuum firmitate durantibus cunctis his, quae super matrimoniis senatorum sanxit constitutio divae memoriae constantini, humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intelligi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. Sed licere statuimus senatoribus et quibuscumque* amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas, quamvis pauperes, in matrimonium sibi adsciscere, nullamque inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam. 3. Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus, quas enumeratas et specialiter expressas copulari matrimoniis senatorum lex praedicta non passa est, hoc est ancillam, ancillae filiam, libertam, libertae filiam, civem romanam vel latinam factam, scenicam vel scenicae filiam, tabernariam vel tabernarii, vel lenonis, aut arenarii filiam, aut eam, quae mercimoniis publice praefuit. Quod quidem haud dubie credimus ipsum divae memoriae constantinum in ea, quam promulgavit, sanctione sensisse, ideoque huius modi inhibuisse nuptias, ne senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus, non tam connubia quam vitia iungerentur. 4. Cetera etiam, quae ab inclitae recordationis constantino vel ab aliis post eum divis principibus super naturalibus filiis eorumque matribus, de concubinis quoque ingenuis, et de his, quae post uxoris obitum in nuptias convenerunt quaecumque* sacris constitutionibus definita sunt, iubemus inviolabiliter custodiri: ita tamen, ut promulgatas prius leges hae, quae postmodum latae sunt, auctoritate praecedant, et quaecumque* ex ipsis est posterior tempore, sit validior sanctione, Palladi, parens carissime atque amantissime. 5. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua hanc serenitatis nostrae legem perpetuo in aevum omne valituram edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. prid. non. april. Constantinopoli, Aetio et Studio vv. cc. coss.
I n t e r p r e t a t i o
     Hac lege permissum est, ut exceptis vilibus infamibusque personis, quas lex ista commemorat, pauperes et sine ulla dignitate natalium, dummodo honestas et honestis parentibus procreatas, senatores, si voluerint, uxores eligendi et ducendi habeant potestatem. Quod et omnibus exemplo legis huius sine dubitatione permittitur.