NOV. III DE PRAEDIIS CIVITATUM OMNIUM. (451 Ian. 18) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Valentinianus et Marcianus aa. Palladio pf. p. Orientis. Avaritiae suae
culpam arguit, qui pro possessionibus, quas detinet, debitas functiones
inferre cunctatur. Itaque inter ceteros egregios actus, quibus rei publicae
tua sublimitas prodest, etiam suggestionem de praediis iuris civilis
oblatam iure laudamus, per quam postulatum est, ut, si qui memorata
praedia demto civili canone consecuti sint, veterem canonem in posterum
cogantur agnoscere. 1. Celsitudo
igitur tua id nobis placuisse cognoscat, ut, si qui vel ex titulo donationis,
vel ex emptione*, sive ex alio quolibet titulo possessiones iuris civilis
tantummodo et cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis,
cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris, quam
etiam agonotheticas possessiones, ex consulatu ausonii et olybrii demto
civili canone acceperunt, impositum praediis canonem iuxta fidem publicorum
monumentorum civitati, ad quam praedia pertinuerunt, praebere iubeantur,
ex praesenti quoque quarta indictione, cessante praeteriti temporis
canonis exactione, manente penes eos successoresque eorum et detentatores
illibato dominio. Nam si privatis viris debita non patimur denegari,
multo magis praebenda sunt civitatibus, quae iure debentur, quum sufficiat
possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate
permaneat. 2. Si quae
tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti
praebent vel numquam* ademptum* vel postea impositum, ad hanc pragmaticam
iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem, quem nunc agnoscunt,
inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum
et detentatores pari modo permanente. 3. Illud
etiam dispositionis culminis tui probamus atque firmamus, ut, si qui
cuiuslibet iudicis commotione mulctati sunt, et partem seu totam mulctam
adhuc debere noscuntur, hi quoque indulgentia nostrae clementiae perfruantur,
et nullam sustineant exactionem, Palladi, parens carissime atque amantissime.
4. Celsitudo igitur tua haec,
quae per hanc pragmaticam legem sanximus, rectoribus provinciarum declarare
non differat, ut et civitates et possessores et ceteri, de quibus haec
constituimus, utilitati suae consultum esse laetentur. Dat. XV. kal.
febr. Constantinopoli, Marciano a. i. cos. |
I n t e r p r e t a t i o |
Si
quid de fiscalibus agris vel aedificiis donatione principis vel venditione
vel qualibet ratione ad privatos fortasse pervenerit, id lex ista constituit,
ut soluto canone a possessoribus in perpetuum teneatur, et impletis
fiscalibus debitis, illi, qui possident, heredibus suis relinquendi
aut quibus voluerint donandi habeant potestatem. |
|