NOV. II
  
DE INDULGENTIIS RELIQUORUM.
  
(450 post
Oct. 11)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Valentinianus et Marcianus aa. Palladio pf. p. Curae nobis est, utilitati humani generis providere: nam id die ac nocte prospicimus, ut universi, qui sub nostro imperio vivunt, et armorum praesidio ab hostili impetu muniantur, et in pace libero otio ac securitate potiantur. Ideoque mirati sumus laudabilem suggestionem celsitudinis tuae, quae praeter alias virtutes, quibus sublimitas tua plurimum pollet, etiam humanitatem tui culminis evidenter ostendit. Nam debitorum, quae in reliquis trahuntur, exactionem molestam esse testatur obnoxiis, ac merito postulavit, ut praedicti debitores sacra nostra indulgentia liberentur. Quapropter admirabilem insinuationem tuam probandam esse censemus. 1. Cesset igitur pro securitate provincialium exactio reliquorum, et a sextae indictionis initio usque ad finem quintae decimae nuper elapsae debita deleantur, sive ex possessionibus liberari, vel patrimonialis templorumve aut civilis fiscalisve iuris, seu in auro, seu in argento, seu in speciebus, vel in metallica quacumque* materia aliove quolibet collationis titulo in publicis calculis residere noscuntur. Et sive arcae sublimitatis tuae, sive thesauris, sive sacro debentur aerario, sive cellario, vel privatae rei nostrae, aut dominicae domui, sive operibus huius inclitae urbis, omnia collatoribus, nec non curialibus, seu cohortalibus, seu provincialibus officiis, et aliis, quicumque* reperiuntur obnoxii, remittantur. 2. Et ne qua liberalitatem nostram caligo fraudis possit impedire, etsi in privatum contractum vel in cautionem debitum publicum transiisse vel novatum esse dicatur, aut si quis curialis exactor vel cohortalis compulsor pro obnoxio se intulisse commemoret, nihilominus liberalitas nostra firma permaneat. 3. Curialibus etiam et cohortalibus nulla superexactionis adversus optiones vel actuarios vel devotissimos milites querelae permittatur occasio, ita ut et optiones et actuarii et devotissimi milites invicem taceant, et nullam adversus curiales, seu cohortales, vel collatores, seu officia provincialia, seu decuriones moveant pro debitis publicis actionem, etiamsi quas expensas se pro aliis intulisse contendant. 4. Praeterea quicquid ex titulo senatorii follis in provinciis debetur, hoc quoque remitti iubemus. 5. Si quid autem ex quintae decimae indictionis vel superiorum temporum debitis ad expensas primae indictionis seu posteriorum temporum deputatum est, et si quid ex naulis ac pretiis materiarum, et relevatis vel donatis, aut translatis atque adaeratis, vel ab arca sacratissimae Constantinopolitanae urbis debetur, id huius donationis beneficio non tenebitur. Sed et si quid in auro, vel in speciebus, vel in materiis civitatum operibus deputatum est, et hoc erogatum non esse monstratur, eius quoque ratio servetur intacta, nec possint debitores huius donationis auxilio niti, sed compellantur hi, qui noxii reperiuntur, implere suscepta opera et sumptuum* reddere rationes. Nec enim oportet hanc liberalitatem nostram eo usque protendi, ut in aliorum lucra iniuste proficiat, quod ornatui urbium delegatum est. 6. Sentiant universi, quantum sibi pietas nostra profuerit, et in posterum devoto animo pensitationes publicas solvant, qui se sciant praeteritis debitis liberatos, palladi, parens carissime atque amantissime. 7. Illustris igitur et praecelsa magnificentia tua huius saluberrimae pragmaticae legis moderationem per universos populos ac provinciarum iudices edictis propositis divulgari curabit, ut securi et beneficium nostrae pietatis et securitatis suae fructum libenter agnoscant. Scripta Palladio viro illustri pf. p. Orientis: Hermogeni viro illustri comiti sacrarum largitionum: Gennadio viro illustri comiti rerum privatarum: Maximino viro illustri comiti et praeposito sacri cubiculi, d. n. Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista hoc continet, ut per provincias relaxatae beneficio principis tributorum reliquiae non quaerantur, tamen quod exactum est, si apud exactores residere constiterit, id praecipit, ut publicis debeat utilitatibus non perire, sed quod exactum est, a retentatoribus thesauris inferatur, et a provincialibus vel a possessoribus, quod solutum non fuerit, non quaeratur.