NOV. I
  
NEMINEM EXHIBERI DE PROVINCIA AD COMITATUM NISI
    
AD RELATIONEM IUDICIS A QUO FUERIT APPELLATUM.
  
(450 Oct. 11)
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
     Impp. Valentiniani et Marciani aa. edictum. Multa remediorum genera nostrae clementiae, provincialibus suis prospicere gestienti, et crebra cogitatio suppetit, et ipse rerum usus apportat. Nam quum venalem iudicum ambitum radicitus amputasset, et ad res privatas vel publicas sincerissime gubernandas homines spectandos atque consultos traxisset invitos, sciens quippe, felicem fore rem publicam, si a nolentibus et actus publicos repulsantibus regeretur, cogitanti nostrae pietati statim occurrit, quonam modo possint longi itineris intervallo et enormibus sumptibus* legitimo egentes auxilio liberari. Videtis enim agmina, videtis catervas adeuntium infinitas non solum a finitimis provinciis, verum extremo orbis romani limite confluentes, et adversum suos adversarios conquerentes. Quod profecto nullatenus accidisset, si in locis integritas vel severitas iudicum floruisset. Et ne igitur huius modi flagitia etiam ulterius porrigantur, ne quis desertis laribus suis aut certe dulcibus pignoribus per incognitas mundi partes diutius pervagetur, hoc consultissimo edicto statuendum pariter et omnibus declarandum pietas nostra decernit. 1. Quicumque* civilem actionem vel certe criminalem accusationem adversariis suis intendere moliuntur, viros clarissimos adeant provinciarum rectores, et expositis querimoniis insinuatisque desideriis suis paratissimum promptissimumque* posthac subsidium iuris exspectent. Illi noxiae potentiae vim legum benignam opponant: illi divitiis integram mentem obiiciant. Non illum supercilium, quod hoc tempore nullum est, terrebit: non effeminabit mentem severam quilibet census oblatus: sed unicuique, non altiore suspecta, non despecta humiliore fortuna, nostrae mandatorum non immemores pietatis, et antiquo et nostro iure succurrent, et querimonias suas probantibus aut indemnitate servata aut legitima vindicta consulent subsecuta. 2. Has ergo ob causas nullum adversarium suum a proximis vel longinquis partibus, non per sacros affatus, non per magnificentissimorum vel illustrium iudicum sententias, volumus exhibere, nisi forsitan aut propter potestatem adversarii, aut ipsius rei difficultatem, aut publici debiti molem deficiente rectore provinciae spectabilis iudicis, qui in locis vel proximo deget, vel amplissimae potestatis vel aliorum maiorum iudicum auxilium postuletur. 3. His pro commodo vestro et pro nostri imperii humanitate dispositis, unusquisque vestrum, quum sint in locis iudices, legum custodes et earum pervigiles defensores, prout quisque possit sine peregrinatione, sine sumptibus* super dubiis rebus et adire iudicem et auxilium amicum legibus adipisci, haec, quae dicta sunt, observare debebit. Si vero vel ab adversario, tanquam excedente provinciale praesidium, fuerit contemptus vel a iudice non auditus, hocque in amplissimae potestatis vel alio maiore, competenti tamen, examine per relationem iudicis contra adversarium emissam, seu ipsum iudicem, documentis quibusdam, neglexisse nostrae maiestatis edicta, sui periculi memor, se promiserit probaturum, tunc post indemnitatem ei legibus servatam etiam vindicta iuri congrua in convictum protinus subsequetur. 4. Quod si appellatio apud iudicem fuerit subsecuta, ea, quae super provocationibus legibus antiquitus statuta sunt, diligentius modis omnibus complebuntur. 5. His additur aliud maius, quod innocentes praecipue hactenus conterebat. Nonnulli namque suis allegationibus diffidentes, vexare suos adversarios tantummodo cupientes, non iure cum his, sed arte pugnabant, et per sermonem fucatum et phalerata verba, nonnumquam* legibus ante confusis, ad aliena eos iudicia pertrahebant ita, ut hinc saepius eveniret, ut et miles in civili et privatus in militari, sed sibi incongruo, peregrinaretur iudicio. Ergo hanc quoque partem, ne ad laesionem nobis subiectorum patiamur iuris et legum contemptum ulterius perdurare, hoc providentissimo edicto nostra pietas censuit emendandam. Iubemus namque, omnes, pro priscis ac saluberrimis institutis, suos adversarios satisfactionem forsitan differentes in proprio foro, non in minime competenti, fictis quibusdam occasionibus, exposcere litigatorem. 6. Actor rei forum sequatur. Quod sine coelesti sententia non constat esse decretum, intactum inviolatumque servetur; nemo a nostra serenitate postulet (nec enim impetrabit, non rescriptum, non mandatum vel iussum, quod dicunt, sacrum), suos adversarios in minime competenti iudicio respondere, maxime quum hoc tempore, quod superius dictum est, unusquisque clarissimorum vel spectabilium iudicum, si tamen propter causas praedictas ita usus tulerit, et integras adeuntibus aures praebere, et omni postposita invidia, omni spreta gratia recto proposito potuerit iudicare. 7. Quam formam etiam in militari parte volumus observari, nec passim aliquem armatae militiae sociatum longinquis partibus trahi, sed in locis apud competentem iudicem pulsari, nisi tamen super maximis et necessariis causis et militarem iudicem in locis excedentibus fuerit accusatus: non ignorante eo, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod si culpa sui fuerit dilata cognitio, vel minime actioni suae adfuerit, vel delata non probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam, pro pecuniaria vero causa post dispendia, post sumptus*, considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo, condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. Nam dignum est, eos, qui maiorum nostrorum nostrarumque legum avaritia stimulante vel invidia incitante fines perturbare seu castra perfringere conabuntur habitantium, saltem intentato, quo magis puniuntur, dispendio refrenari. 8. Ergo consulite vestris commodis, nostris saluberrimis parete praeceptis. Nemo a nostra pietate, maioribus occupata, vel a magnificentissimis seu illustribus iudicibus, nisi in maximis ac necessariis, quod superius cautum est, rebus publicisve debitis exhibitionis subsidium poscat. Nam si quis aliter, quam edicta continent, petulanti animo, his despectis, maiorem iudicem vel nostram primum contra ordinem legum adierit maiestatem, sciat, se non solum litis iacturae atque plus petitionis periculo, verum etiam competenti motui for subdendum. Dat. V. id. oct. Constantinopoli, Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss.
I n t e r p r e t a t i o
     Si quis adversarium suum aut repetitione aut criminis obiectione pulsaverit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exserat actiones, nec aestimet adversarium suum alibi aut longius ad iudicium pertrahendum: illi vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. Simili etiam et militantes ordine teneantur, ut et ipsi apud competentes iudices, quas competere sibi credunt, exserant actiones, quia omnibus legibus constitutum est, ut actor rei forum sequatur.